| Vicina est Bactriana, in qua bdellium lauda- | 12.35.1 |
| tissimum. arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, | |
| fructu caprifici. ipsi natura quae cummi. alii brochon | |
| appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum vero et in offas | |
| convolutum hadrobolon. esse autem debet tralucidae simile | 5 |
| cerae, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra | |
| acorem. in sacris vino perfusum odoratius. nascitur et in Ara- | |
| bia Indiaque et Media ac Babylone. aliqui peraticum vocant ex | |
| Media advectum. fragilius hoc et crustosius amariusque, at | 36.1 |
| Indicum umidius et cumminosum. adulteratur amygdala nuce, | |
| cetera eius genera cortice et scordasti—ita vocatur arbor | |
| aemulo cummi—, sed deprehenduntur, semel quod dixisse | |
| et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, | 5 |
| igne. Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, prae- | |
| terea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat. | |
| pretium sincero in libras 𐆖 III. |