| Inciduntur bis et ipsae <i>sdemque temporibus, sed | 12.68.1 |
| a radice usque ad ram<os> qui valent. sudant autem sponte | |
| prius quam incidantur stacte dicta, cui nulla praefertur. ab | |
| hac sativa et in silvestri quoque melior aestiva. non dant | |
| ex murra portiones deo, quoniam et apud alios nascitur; | 5 |
| regi tamen Gebbanitarum quartas partes eius pendunt. ce- | |
| tero passim a vulgo coemptam in folles confer<c>iunt, nostri- | |
| que unguentarii digerunt haud difficulter odoris atque pin- | |
| guedinis argumentis. |