| Genera complura: Trogodytica silvestrium prima, | 12.69.1 |
| sequens Min<a>ea, in qua et Atramitica est et Gebbanitica et | |
| Ausaritis Gebbanitarum regno, tertia Dianitis, quarta colla- | |
| ticia, quinta Sambracena a civitate regni Sabaeorum mari | |
| proxima, sexta quam Dus<a>ritim vocant. est et candida uno | 5 |
| tantum loco, quae in Mesalum oppidum confertur. probatur | |
| Trogodytica pinguedin<e> et quod aspectu aridior est sordida- | |
| que ac barbara, sed acrior ceteris. Sambracena praedict<a> | |
| ante alias hilaris, sed viribus tenuis. in plenum autem pro- | 70.1 |
| batio est minutis glaebis nec rotundis, in concretu albicantis | |
| suci et tabescentis utque fracta candidos ungues habeat, | |
| gustu leniter amara. secunda bonitas intus variae; pessima | |
| qu<a>e intus nigra, peior, si etiam foris. pretia ex occasione | 5 |
| ementium varia: stactae a 𐆖 III ad 𐆖 L, sativae summum | |
| 𐆖 XI, Erythraeae XVI—hanc volunt Arabicam intellegi—, | |
| Trogodyticae nucleo XVI S, ei vero quam odorariam | |
| vocant XII. adulteratur lentisci glaebis et cummi, item cu- | 71.1 |
| cumeris suco amaritudinis causa, sicut ponderis spuma ar- | |
| genti. reliqua vitia deprehenduntur sapore. cummis dente | |
| lentescens. fallacissime autem adulteratur Indica murra, | |
| quae ibi de quadam spina colligitur. hoc solum peius In- | 5 |
| dia adfert, facili distinctione: tanto deterior est. |