| Ergo transit in mastic<h>en, quae et ex alia | 12.72.1 |
| spina <f>it in India itemque in Arabia; lainam vocant. sed | |
| mastiche quoque gemina est, quoniam et in Asia Graecia- | |
| que reperitur herba a radice folia emittens et carduum si- | |
| milem malo, seminis plenum ac lacrimae, quae erumpit in- | 5 |
| cisa parte summa, vix ut dinosci possit a mastiche vera. | |
| nec non et tertia in Ponto est, bitumini similior, laudatissi- | |
| ma autem Chia candida, cuius pretium in libras 𐆖 X, nigrae | |
| vero 𐆖 II. Chia e lentisco traditur gigni cummium modo. | |
| adulteratur ut tura resina. | 10 |