| Arabia etiamnum et ladano gloriatur. forte casu- | 12.73.1 |
| que hoc et iniuria odorum fieri plures tradidere, caprasque, | |
| maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero fruticum | |
| adpetentius, tamquam intellegant pretia, carpere germinum | |
| caules praedulci liquore turgentes destillantemque ab <i>is | 5 |
| casus mixtura sucum inprobo barbarum villo abstergere. | |
| hunc glomerari pulvere, incoqui sole, et ideo in ladano ca- | |
| prarum pilos esse. sed hoc non alibi fieri quam in Naba- | |
| taeis, qui sunt ex Arabia contermini Syriae. recentiores ex | 74.1 |
| auctoribus storbon hoc vocant traduntque silvas Arabum | |
| pastu caprarum infringi atque ita sucum villis inhaerescere, | |
| verum autem ladanum Cypri insulae esse, ut obiter quaeque | |
| genera odorum dicantur, quamvis non terrarum ordine. si- | 5 |
| militer hoc et ibi fieri tradunt et esse oesypum hircorum | |
| barbis genibusque villosis inhaerens, sed hederae flore de- | |
| roso, pastibus matutinis, cum est rorulenta Cypros. dein | |
| nebula sole discussa pulverem madentibus villis adhaere- | |
| scere atque ita ladanum depecti. sunt qui herbam in Cypro, | 75.1 |
| ex qua id fiat, ledam appellent; etenim illi ledanum vocant. | |
| huius pinguia insidere; itaque et tractis funiculis herbam | |
| eam convolvi atque ita offas fieri. ergo in utraque gente | |
| bina genera, terrenum et facticium. id quod terrenum est | 5 |
| friabile, facticium lentum. nec non fruticem esse dicunt in | 76.1 |
| Carmania et super Aegyptum per Ptolemaeos tralatis plantis | |
| aut, ut alii, degenerante in id turis arbore, colligique ut | |
| cummim inciso cortice et caprinis pellibus excipi. pretia | |
| sunt laudatissimo in libras asses XXXX. adulteratur myrti | 5 |
| bacis et aliis animalium sordibus. sinceri odor esse debet | |
| ferus et quodam modo solitudinem redolens, ipsum visu | |
| aridum tactu statim mollescere, accensum fulgere odore | |
| iucundo; gravi myrtatum deprehenditur crepitatque igni. | |
| praeterea sincero calculi potius e rupibus inhaerent quam | 10 |
| pulvis. |