| Haec sunt peculiaria Arabiae, et pauca praeterea com- | 12.78.1 |
| munia alibi dicenda, quoniam in iis vincitur. peregrinos | |
| ipsa mire odores et ad exteros petit: tanta mortalibus sua- | |
| rum rerum satias est alienarumque aviditas. petunt | |
| igitur in Elymaeos arborem bratum, c<u>presso fusae similem, | 5 |
| exalbidis ramis, iucundi odoris accensam et cum miraculo | |
| historiis Claudi Caesaris praedicatam. folia eius insper- | |
| gere potionibus Parthos tradit; odorem esse proximum | |
| cedro fumumque eius contra ligna alia remedio. nascitur | |
| ultra Pasitigrim finibus oppidi Sostrat<a>e in monte Scanchro. | 10 |
| petunt et in Carmanos arborem stobrum ad suffitus, | 79.1 |
| perfusam vino palmeo accendentes. huius odor redit a ca- | |
| maris ad solum, iucundus, sed adgravans capita, citra dolo- | |
| rem tamen; hoc somnum aegris quaerunt. his commerciis | 80.1 |
| Carra oppidum aperuere, quod est ibi nundinarium. inde | |
| Gabbam omnes petere solebant dierum viginti itinere et | |
| Palaestinen Syriam. postea Characem peti coeptum ac regna | |
| Parthorum ex ea causa, auctor est Iuba. mihi ad Persas | 5 |
| etiam prius ista portasse quam in Syriam aut Aegyptum | |
| videntur Herodoto teste, qui tradit singula milia talentum | |
| annua turis pensitasse Arabas regibus Persarum. ex Syria | 81.1 |
| revehunt styracem, acri odore eius in focis abigentes suo- | |
| rum fastidium. cetero non alia sunt ligni genera in usu | |
| quam odorata, cibosque Sabaei coquunt turis ligno, alii | |
| murrae, oppidorum vicorumque non alio quam ex aris fumo | 5 |
| atque nidore. ad hunc ergo sanandum styracem in follibus | |
| petunt hircinis suffiuntque tecta: adeo nulla est voluptas | |
| quae non adsiduitate fastidium pariat. eundem et ad ser- | |
| pentes fugandas urunt in odoriferis silvis frequentissimas. |