Non sunt eorum cinnamomum aut casia, et
|
12.82.1
|
tamen felix appellatur Arabia, falsi et ingrati cognominis,
|
|
quae hoc acceptum superis ferat, cum plus ex eo inferis
|
|
debeat. beatam illam fecit hominum etiam in morte luxuria
|
|
quae dis intellexerant genita inurentium defunctis. periti
|
83.1
|
rerum adseverant non ferre tantum annuo fetu, quantum
|
|
Nero princeps novissimo Poppae<ae> suae die concremaverit.
|
|
aestimentur post ea toto orbe singulis annis tot funera
|
|
acervatimque congesta honori cadaverum quae dis per sin-
|
5
|
gulas micas dantur. nec minus propitii erant mola salsa
|
|
supplicantibus, immo vero, ut palam est, placatiores. verum
|
|
Arabiae etiamnum felicius mare est; ex illo namque mar-
|
84.1
|
garitas mittit. minimaque computatione miliens centena
|
|
milia sestertium annis omnibus India et Seres et paeninsula
|
|
illa imperio nostro adimunt: tanti nobis deliciae et feminae
|
|
constant. quota enim portio ex illis ad deos, quaeso, iam
|
5
|
vel ad inferos pertinet?
|
|