| Cinnamomum et casias fabulose narravit anti- | 12.85.1 |
| quitas princepsque Herodotus avium nidis et privatim | |
| phoenicis, in quo situ Liber pater educatus esset, ex inviis | |
| rupibus arboribusque decuti carnis quam ipsae inferrent | |
| pondere aut plumbatis sagittis, item casiam circa paludes, | 5 |
| propugnante unguibus diro vespertilionum genere aligeris- | |
| que serpentibus, his commentis augentes rerum pretia. co- | 86.1 |
| mitata vero fabula est ad meridiani solis repercussus ine- | |
| narrabilem quendam universitatis halitum e tota paeninsula | |
| existere tot generum aurae spirante concentu, Magnique | |
| Alexandri classibus Arabiam primum odoribus nuntiatam in | 5 |
| altum. omnia falsa, si quidem cinnamomum idemque cinna- | |
| mum nascitur in Aethiopia Trogodytis conubio permixta. | |
| hi mercantes id a conterminis vehunt per maria vasta rati- | 87.1 |
| bus, quas neque gubernacula regant neque remi trahant vel | |
| inpellant vela, non ratio ulla adiuv<e>t: omnium instar ibi | |
| sunt homo tantum et audacia. praeterea hibernum mare | |
| exigunt circa brumam, euris tum maxime flantibus. hi recto | 88.1 |
| cursu per sinus inpellunt, atque a promunturii ambitu ar- | |
| gestae deferunt in portu<m> Gebbanitarum qui vocatur Ocilia. | |
| quam ob rem illi maxime id petunt, produntque vix quinto | |
| anno reverti negotiatores et multos interire. contra reve- | 5 |
| hunt vitrea et aëna, vestes, fibulas cum armillis ac moni- | |
| libus. ergo negotiatio illa feminarum maxime fide constat. |