| Ipse frutex duum cubitorum altitudine amplissimus pal- | 12.89.1 |
| mique minimus, quattuor digitorum <c>rassitudinis, statim a | |
| terra VI digitis surculosus, arido similis, cum viret, non | |
| odoratus, folio origani, siccitat<e> gaudens, sterilior imbre, | |
| caeduae naturae. gignitur in planis quidem, sed densissi- | 5 |
| mis in vepribus rubisque, difficilis collectu. metitur non | |
| nisi permiserit deus. Iovem hunc intellegunt aliqui, Assa- | |
| binum illi vocant. XLIIII boum caprarumque et arietum | |
| extis impe<t>ratur venia caedendi, non tamen ut ante ortum | |
| solis aut post occasum liceat. sarmenta hasta dividit sacer- | 10 |
| dos deoque partem ponit, reliquum mercator in massas con- | 90.1 |
| dit. est et alia fama cum Sole dividi ternasque partes fieri, | |
| dein sorte gemina discerni quodque Soli cesserit relinqui | |
| ac sponte conflagrare. praecipua bonitas virgultorum tenuis- | 91.1 |
| simis partibus ad longitudinem palmi, secunda proximis | |
| breviore mensura, atque ita ordine. vilissimum quod radi- | |
| cibus proximum, quoniam ibi minimum corticis, in quo | |
| summa gratia, eaque de causa praeferuntur cacumina, ubi | 5 |
| pluri<m>us torpet. ipsum vero lignum in fastidio propter | |
| origani a<c>rimoniam, xylocinnamomum vocatur. pretium e<i> | |
| in libras 𐆖 X. quidam cinnami duo genera tradidere, can- | 92.1 |
| didius nigriusque, et quondam praeferebatur candidum, | |
| nunc contra nigrum laudatur atque etiam varium praeferunt | |
| candido. certissima tamen aestimatio, ne sit scabrum atque | |
| ut inter sese tritum tarde frietur; damnatur in primis molle | 5 |
| aut <c>ui lab<e>t cortex. ius eius a Gebbanitarum rege solo | 93.1 |
| proficiscitur; is edicto mercat<u> vendit. pretia quondam fu- | |
| ere in libras denarium milia. a<u>ctum id parte dimidia est | |
| incensis, ut ferunt, silvis ira barbarorum. id acciderit ob | |
| iniquitatem praepotentium an forte, non satis constat. austros | 5 |
| ibi tam ardentes flare, ut aestatibus silvas accendant, in- | |
| venimus apud auctores. coronas ex cinnamo interrasili | 94.1 |
| auro inclusas primus omnium in templis Capitolii atque | |
| Pacis dicavit Imperator Vespasianus Augustus. radicem eius | |
| magni ponderis vidimus in Palatii templo, quod fecerat | |
| Divo Augusto coniunx Augusta, aureae paterae inpositam, | 5 |
| ex qua guttae editae annis omnibus in grana durabantur, | |
| donec id delubrum incendio consumptum est. |