| Frutex et casia est iuxtaque cinnami campos nas- | 12.95.1 |
| citur, sed in montibus crassior<e> sarmento, tenui cute verius | |
| quam cortice, quem contra atque in cinnamo diximus labare | |
| et exinaniri pretium est. amplitudo frutici trium cubitorum, | |
| colos triplex: cum primum emicat, candidus pedali mensura, | 5 |
| dein rufescit addito semipede, ultra nigricans. haec pars | 96.1 |
| maxime laudatur ac deinde proxima, damnatur vero candida. | |
| consecant surculos longitudine binum digitorum, mox prae- | |
| suunt recentibus coriis quadripedum ob id interemptarum, | |
| ut putrescentibus vermiculi lignum erodant et excavent cor- | 5 |
| ticem, tutum amaritudine. probatur recens maxime et quae | 97.1 |
| sit odoris longissimi gustuque quam minime fervens potius- | |
| que lento tepore leniter mordens, colore purpurae, quaeque | |
| plurima minimum ponderis faciat, brevi tunicarum fistula | |
| atque non fragili. ladam vocant talem barbaro nomine. alia | 5 |
| est balsamodes, ab odore simili appellata, sed amara ideo- | |
| que utilior medicis, sicut nigra unguentis. pretia nulli di- | |
| versiora, optimae in libras 𐆖 L, ceteris 𐆖 V. |