Mulieri ante septimum mensem profusum lact 11.236.1
inutile, ab eo mense, quo vitales partus, salubre. plerisque
autem totis mammis atque etiam alarum sinu fluit. cameli
lact habent, donec iterum gravescant. suavissimum id existi-
matur ad unam mensuram tribus aquae additis. bos ante 5
partum non habet, et primo semper a partu colostrae fiunt,
ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunte duritia.
asinae praegnates continuo lactescunt. pullos earum, ubi
pingue pabulum, biduo a partu maternum lact gustasse le-
tale est. genus mali vocatur colostratio. caseus non fit ex 237.1
utrimque dentatis, quoniam eorum lact non coit. tenuissi-
mum camelis, mox equis, crassissimum asinae, ut quo coa-
guli vice utantur. conferre aliquid et candori in mulierum 238.1
cute existimatur. Poppaea certe, Domiti Neronis coniunx,
quingentas per omnia secum fetas trahens, balnearum etiam
solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cu-
tem credens. omne autem igne spissatur, umore fervescit. 5
bubulum caseo fertilius quam caprinum, ex eadem mensura
paene altero tanto. quae plures quaternis mammas habent,
caseo inutilia, et meliora quae binas.