Animae leonis virus grave, ursi pestilens. 11.277.1
contacta halitu eius nulla fera attingit, ociusque putrescunt
adflata. e reliquis homini tantum infici natura voluit pluri-
bus modis, et ciborum ac dentium vitiis, sed maxime senio.
dolorem sentire non poterat, tactu sensuque omni carebat 5
sine qua nihil sentitur; eadem commeabat recens assidue,
exitura supremo et sola ex homine superfutura, denique
haec trahebatur e caelo: huius quoque tamen reperta poena 278.1
est, ut neque id ipsum, quo vivitur, in vita iuvaret. Par-
thorum populis haec praecipue et a iuventa propter indis-
cretos cibos, namque et vino faetent ora nimio; sed sibi
proceres medentur grano Assyrii mali, cuius et suavitas 5
praecipua, in esculenta addito.