Non esset mellis auctoritas in pretio minor 22.107.1
quam laseris, ni ubique nasceretur. illud ipsa fabricata
<e>st natura, sed huic gignendo animal, ut diximus, in-
numeros ad usus, si quotiens misceatur aestimemus. prima
propolis alvorum, de qua diximus, aculeos et omnia in- 5
fixa corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, do-
lores nervorum mulcet ulceraque iam desperantia cicatri-
cem cludit. mellis quidem ipsius natura talis est, ut pu- 108.1
trescere corpora non sinat. iucundo sapore atque non
aspero, alia quam salis natura, faucibus, tonsillis, anginae
omnibusque oris desideriis utilissimum arescentique in
febribus linguae, iam vero peripneumonicis, pleuriticis de- 5
coctum, item vulneribus, a serpente percussis et contra
venena, fungos, paralytic<i>s in mulso, quamquam suae mulso
dotes constant. mel auribus instillatur cum rosaceo, len-
des et foeda capitis animalia necat. usus despumati sem- 109.1
per aptior, stomachum tamen inflat, bilem auget, fastidium
creat. et oculis per se inutile aliqui arbitrantur; rursus
quidam angulos exulceratos melle tangi suadent. mellis
causas atque differentias nationesque et i<n>dicationem in 5
apium ac deinde florum natura diximus, cum ra-
tio operis dividi cogeret miscenda rursus naturam rerum
pernoscere volentibus.