Capilli defluvia ursinus adips admixto ladano 28.163.1
et adianto continet alopeciasque emendat et raritatem
superciliorum cum fungis lucernarum ac fuligine, quae est
in rostris earum, porriginem cum vino. prodest ad hanc
et cornus cervini cinis e vino utque non taedia animalium 5
capillis increscant, item fel caprinum cum creta Cimolia
et aceto sic, uti paulum capiti inarescant, item fel scrofi-
num, urina tauri. si vero vetus sit, furfures etiam ad-
iecto sulpure emendat. cinere genitalis asini spissari ca- 164.1
pillum putant et a canitie vindicari, si rasis inlinatur
plumboque tritus cum oleo, densari et asinini pulli <illit>um
urina; admiscent nardum fastidii gratia. alopecias felle
taurino cum Aegyptio alumine tepefact<o> inlinunt. ulcera 5
capitis manantia urina tauri efficaciter sanat, item hominis
vetus, si cyclaminum adiciatur et sulpur, efficacius tamen
vitulinum fel, quo cum aceto calefacto et lendes tolluntur.
sebum vitulinum capitis ulceribus cum sale tritum utilis- 165.1
simum. laudatur et vulpium adips, sed praecipue fel<i>um
fimum cum sinapis pari modo inlitum, caprini cornus fa-
rina vel cinis, magisque hircini, addito nitro et <t>amarici<s>
semine et butyro oleoque, prius capite raso; mire con- 5
tinent ita fluentem capillum, sicuti carnis cinere ex oleo
inlita supercilia nigrescunt. lacte caprino lendes tolli tra- 166.1
dunt, fimo cum melle alopecias expleri, item ungularum
cinere cum pice. fluentem capillum continet leporinus
cinis cum oleo myrteo.—Capitis dolorem sedat pota
a<qua>, quae relicta est e bovis aut asini potu, et, si cre- 5
dimus, vulpis masculae genitale circumligatum, cornus cer-
vini cinis inlitus ex aceto aut rosaceo aut ex irino.—