Cutem in facie erugari et tenerescere can- 28.183.1
dore lacte asinino putant, notumque est quasdam cottidie
septi<es> genas custodito numero fovere. Poppaea hoc Ne-
ronis principis instituit, balnearum quoque solia sic tem-
perans, ob hoc asinarum gregibus eam comitantibus. im- 5
petus pituitae in facie butyro inlito tolluntur, efficacius
cum cerussa, sincero vero ea vitia, quae serpunt, super-
inposita farina hordeacia, ulcera in facie membrana e partu
bovis madida. frivolum videatur, non tamen omittendum 184.1
propter desideria mulierum, talum candidi iuvenci XL die-
bus noctibusque, donec resolvatur in liquorem, decoctum
et inlitum linteolo candorem cutisque erugationem prae-
stare. fimo taurino malas rubescere aiunt, non ut croco- 5
dileam inlini melius s<it>; foveri frigida et ante et postea
iubent. testas et quae decolorem faciunt cutem fimum 185.1
vituli cum oleo et cummi manu subactum emendat; ulcera
oris ac rimas sebum vituli vel bovis cum adipe anserino
et ocimi suco. est et alia mixtura sebo vituli cum me-
dulla cervi et albae spinae foliis una tritis. idem praestat 5
et medulla cum resina vel, si vaccina sit, et ius e carne
vaccina. lichenas oris praestantissime vincit glutinum fac- 186.1
tum e genitalibus vitulorum, liquatum aceto cum sulpure
vivo, ramo ficulneo permixtum, ita ut bis die recens in-
linatur, item lepras ex melle et aceto decoctum, quas et
iocur hirci calidum inlitum tollit, sicut elephantiasin fel 5
caprinum; etiamnum lepras ac furfures tauri fel addito
nitro, urina asini circa canis ortum; maculas in facie fel
utriusque per sese aqua infractum evitatisque solibus ac
ventis post detractam cutem. similis effectus et in tau- 187.1
rino vitulinove felle cum semine cunilae, cinere e cornu
cervino, si canicula exoriente conburatur. asinino sebo
cicatricibus, a lichene leprisque maxime, color redditur.
hirci fel et lentigines tollit admixto caseo cum vivo sul- 5
pure spongeaeque cinere, ut sit mellis crassitudo. aliqui 188.1
inveterato felle maluere uti, mixtis calidis furfuribus pon-
dere oboli unius IIIIque mellis, prius defricatis maculis.
efficax eiusdem et sebum cum melanthio et sulpure et
iride, labrorum fissuris cum anserino adipe ac medulla 5
cervina resinaque et calce.—Invenio aput auctores <i>is,
qui lentigines habeant, negari magices sacrificiorum usus.—