Reddetur et per se cyanos, accommodato paulo 37.119.1
ante et iaspidi nomine a colore caeruleo. optima Scythica,
dein Cypria, postremo Aegyptia. adulteratur maxime tin-
ctura, idque in gloria <est> regum Aegypti; adscribitur et
qui primus tinxit. dividitur autem et haec in mares 5
feminasque. inest ei aliquando et aureus pulvis, non
qualis sappiris; in his enim aurum punctis conlucet.—
Caeruleae et sappiri, rarumque ut cum purpura. 120.1
optimae apud Medos, nusquam tamen perlucidae. prae-
terea inutiles scalpturis intervenientibus crystallinis centris.
quae sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur.