PROCI HELENAE.
|
|
Anti<l>ochus, Ascalaphus, Aiax Oileus, A<mp>himachus, [A<n>caeus],
|
81.1.1
|
†Blanirus, Agapenor, Aiax Telamonius, Clytius Cyan<e>us,
|
|
Menelaus, Patroclus, Diomedes, Peneleus, Phemius, Nir<e>us, Poly-
|
|
poetes, Elephe<n>or, Eumelus, St<h>enelus, Tlepolemus, Protesilaus,
|
|
Podalirius, Eurypylus, Idomeneus, [te]Leonte<u>s, T<h>al<p>ius, Poly-
|
5
|
xenus, Prot<ho>us, M<e>nestheus, Machaon, Thoas, Vl<ix>es, Phidippus,
|
|
Meriones, Meges, Philoctetes; alia ueteres.
|
|
TANTALVS.
|
|
Tantalus Iouis et Pl<u>tonis filius procreauit ex Dione Pelo-
|
82.1.1
|
pem.
|
|
Iup<p>iter Tantalo concredere sua consilia solitus erat et ad
|
2.1
|
epulum deorum admittere, quae Tantalus ad homines renuntiauit;
|
|
ob id dicitur ad inferos in aqu<a> media fine corporis stare semperque
|
|
sitire, et cum haustum aquae uult sumere aquam recedere.
|
|
item
|
3.1
|
poma ei super caput pendent, quae cum uult sumere, rami
|
|
uento moti recedunt. item saxum super caput eius ingens pendet,
|
|
quod semper timet ne super se ruat.
|
|
PELOPS.
|
|
Pelops Tantali et Diones Atlantis filiae filius cum esset in epulis
|
83.1.1
|
deorum a Tantalo caesus, bracchium eius Ceres consumpsit, qui a
|
|
deorum numine uitam recepit; cui cum cetera membra ut fuerant
|
|
coissent, umero non perpetuo eburneum eius loco Ceres aptauit.
|
|