Bis omnino toto secessus tempore Romam redire Tib.72.1.1
conatus, semel triremi usque ad proximos naumachiae
hortos subuectus est disposita statione per ripas Tiberis,
quae obuiam prodeuntis submoueret, iterum Appia
usque ad septimum lapidem; sed prospectis modo nec 5
aditis urbis moenibus rediit, primo incertum qua de
causa, postea ostento territus. erat ei in oblectamentis 2.1
serpens draco, quem ex consuetudine manu sua ciba-
turus cum consumptum a formicis inuenisset, monitus
est ut uim multitudinis caueret. rediens ergo propere
Campaniam Asturae in languorem incidit, quo pau- 5
lum leuatus Cerceios pertendit. ac ne quam suspicionem
infirmitatis daret, castrensibus ludis non tantum inter-
fuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis de-
super petit; statimque latere conuulso et, ut exaestua-
rat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum. susten- 3.1
tauit tamen aliquamdiu, quamuis Misenum usque de-
uectus nihil ex ordine cotidiano praetermitteret, ne con-
uiuia quidem aut ceteras uoluptates partim intempe-
rantia partim dissimulatione. nam Chariclen medicum, 5
quod commeatu afuturus e conuiuio egrediens manum
sibi osculandi causa apprehendisset, existimans temp-
tatas ab eo uenas, remanere ac recumbere hortatus est
cenamque protraxit. nec abstinuit consuetudine quin
tunc quoque instans in medio triclinio astante lictore 10
singulos ualere dicentis appellaret. interim cum in 73.1.1
actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem
quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam
nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habi-
tum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, 5
non temere quicquam nisi ex tuto ausurus. sed tempe-
statibus et ingrauescente ui morbi retentus paulo post
obiit in uilla Lucullana octauo et septuagesimo aetatis
anno, tertio et uicesimo imperii, XVII. Kal. Ap. Cn.
Acerronio Proculo C. Pontio Nigr<in>o conss. 10