Bis omnino toto secessus tempore Romam redire
|
Tib.72.1.1
|
conatus, semel triremi usque ad proximos naumachiae
|
|
hortos subuectus est disposita statione per ripas Tiberis,
|
|
quae obuiam prodeuntis submoueret, iterum Appia
|
|
usque ad septimum lapidem; sed prospectis modo nec
|
5
|
aditis urbis moenibus rediit, primo incertum qua de
|
|
causa, postea ostento territus. erat ei in oblectamentis
|
2.1
|
serpens draco, quem ex consuetudine manu sua ciba-
|
|
turus cum consumptum a formicis inuenisset, monitus
|
|
est ut uim multitudinis caueret. rediens ergo propere
|
|
Campaniam Asturae in languorem incidit, quo pau-
|
5
|
lum leuatus Cerceios pertendit. ac ne quam suspicionem
|
|
infirmitatis daret, castrensibus ludis non tantum inter-
|
|
fuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis de-
|
|
super petit; statimque latere conuulso et, ut exaestua-
|
|
rat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum. susten-
|
3.1
|
tauit tamen aliquamdiu, quamuis Misenum usque de-
|
|
uectus nihil ex ordine cotidiano praetermitteret, ne con-
|
|
uiuia quidem aut ceteras uoluptates partim intempe-
|
|
rantia partim dissimulatione. nam Chariclen medicum,
|
5
|
quod commeatu afuturus e conuiuio egrediens manum
|
|
sibi osculandi causa apprehendisset, existimans temp-
|
|
tatas ab eo uenas, remanere ac recumbere hortatus est
|
|
cenamque protraxit. nec abstinuit consuetudine quin
|
|
tunc quoque instans in medio triclinio astante lictore
|
10
|
singulos ualere dicentis appellaret. interim cum in
|
73.1.1
|
actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem
|
|
quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam
|
|
nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habi-
|
|
tum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit,
|
5
|
non temere quicquam nisi ex tuto ausurus. sed tempe-
|
|
statibus et ingrauescente ui morbi retentus paulo post
|
|
obiit in uilla Lucullana octauo et septuagesimo aetatis
|
|
anno, tertio et uicesimo imperii, XVII. Kal. Ap. Cn.
|
|
Acerronio Proculo C. Pontio Nigr<in>o conss.
|
10
|