Sensit vetus regnandi falsos in amore odia non fingere. 6.44.1
nec ultra moratus quam dum Scytharum auxilia conciret,
pergit properus et praeveniens inimicorum astus, amicorum
paenitentiam; neque exuerat paedorem ut vulgum misera-
tione adverteret. non fraus, non preces, nihil omissum 5
quo ambiguos inliceret, prompti firmarentur. iamque multa
manu propinqua Seleuciae adventabat, cum Tiridates simul
fama atque ipso Artabano perculsus distrahi consiliis, iret
contra an bellum cunctatione tractaret. quibus proelium et
festinati casus placebant, disiectos et longinquitate itineris 10
fessos ne animo quidem satis ad obsequium coaluisse disse-
runt, proditores nuper hostesque eius quem rursum foveant.
verum Abdagaeses regrediendum in Mesopotamiam censebat,
ut amne obiecto, Armeniis interim Elymaeisque et ceteris a
tergo excitis, aucti copiis socialibus et quas dux Romanus 15
misisset fortunam temptarent. ea sententia valuit, quia plu-
rima auctoritas penes Abdagaesen et Tiridates ignavus ad
pericula erat. sed fugae specie discessum; ac principio a
gente Arabum facto ceteri domos abeunt vel in castra Arta-
bani, donec Tiridates cum paucis in Syriam revectus pudore 20
proditionis omnis exolvit.