Caput est legis xl de quo ego consulto, Quirites, neque
|
3.4.1
|
apud vos ante feci mentionem, ne aut refricare obductam
|
|
iam rei publicae cicatricem viderer aut aliquid alienissimo
|
|
tempore novae dissensionis commovere, neque vero nunc
|
|
ideo disputabo quod hunc statum rei publicae non magno
|
5
|
opere defendendum putem, praesertim qui oti et concor-
|
|
diae patronum me in hunc annum populo Romano pro-
|
|
fessus sim, sed ut doceam Rullum posthac in eis saltem
|
|
tacere rebus in quibus de se et de suis factis taceri velit.
|
|
Omnium legum iniquissimam dissimillimamque legis esse
|
5.1
|
arbitror eam quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut
|
|
omnia quaecumque ille fecisset essent rata. Nam cum
|
|
ceteris in civitatibus tyrannis institutis leges omnes exstin-
|
|
guantur atque tollantur, hic rei publicae tyrannum lege
|
5
|
constituit. Est invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet
|
|
excusationem; non enim videtur hominis lex esse, sed
|
|
temporis. Quid si est haec multo impudentior? Nam
|
6.1
|
Valeria lege Corneliisque legibus eripitur civi, <civi> datur,
|
|
coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria; sed
|
|
tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum
|
|
est, aliquem scrupulum cui datum est. Rulli cautio est
|
5
|
haec: 'Qvi post C. Marivm Cn. Papirivm consvles.'
|
|
Quam procul a suspicione fugit, quod eos consules qui
|
|
adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominavit!
|
|
Si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et
|
|
invidiosum arbitratus est. Sed quem vestrum tam tardo
|
10
|
ingenio fore putavit cui post eos consules Sullam dictatorem
|
|
fuisse in mentem venire non posset? Quid ergo ait Maria-
|
7.1
|
nus tribunus plebis, qui nos Sullanos in invidiam rapit?
|
|
'Qvi post Marivm et Carbonem consvles agri, aedi-
|
|
ficia, lacvs, stagna, loca, possessiones'—caelum et mare
|
|
praetermisit, cetera complexus est—'pvblice data adsi-
|
5
|
gnata, vendita, concessa svnt'—a quo, Rulle? post Ma-
|
|
rium et Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis
|
|
concessit praeter Sullam?—'ea omnia eo ivre sint'—quo
|
|
iure? labefactat videlicet nescio quid. Nimium acer, nimium
|
|
vehemens tribunus plebis Sullana rescindit—'vt qvae
|
10
|
optimo ivre privata svnt.' Etiamne meliore quam pa-
|
|
terna et avita? Meliore. At hoc Valeria lex non dicit,
|
8.1
|
Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. Si
|
|
isti agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae
|
|
possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est
|
|
tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur.
|
5
|
Tu vero, Rulle, quid quaeris? Quod habent ut habeant?
|
|
Quis vetat? Vt privatum sit? Ita latum est. Vt meliore
|
|
<iure> tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager Hirpinus—totum
|
|
enim possidet—quam meus paternus avitusque fundus Arpi-
|
|
nas? Id enim caves. Optimo enim iure ea sunt profecto
|
9.1
|
praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore iure
|
|
sunt quam serva; capite hoc omnia quae serviebant non
|
|
servient. Soluta meliore in causa sunt quam obligata;
|
|
eodem capite subsignata omnia, si modo Sullana sunt,
|
5
|
liberantur. Immunia commodiore condicione sunt quam
|
|
illa quae pensitant; ego Tusculanis pro aqua Crabra vecti-
|
|
gal pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla
|
|
mihi datus esset, Rulli lege non penderem. Video vos,
|
10.1
|
Quirites, sicuti res ipsa cogit, commoveri vel legis vel ora-
|
|
tionis impudentia, legis quae ius melius Sullanis praediis
|
|
constituat quam paternis, orationis quae eius modi <in> causa
|
|
insimulare quemquam audeat rationes Sullae nimium vehe-
|
5
|
menter defendere. At si illa solum sanciret quae a Sulla
|
|
essent data, tacerem, modo ipse se Sullanum esse confite-
|
|
retur. Sed non modo illis cavet verum etiam aliud quod-
|
|
dam genus donationis inducit; et is qui a me Sullanas
|
|
possessiones defendi criminatur non eas solum sancit
|
10
|
verum ipse novas adsignationes instituit et repentinus Sulla
|
|
nobis exoritur. Nam attendite quantas concessiones agro-
|
11.1
|
rum hic noster obiurgator uno verbo facere conetur: 'Qvae
|
|
data, donata, concessa, vendita.' Patior, audio. Quid
|
|
deinde? 'possessa.' Hoc tribunus plebis promulgare
|
|
ausus est ut, quod quisque post Marium et Carbonem con-
|
5
|
sules possideret, id eo iure teneret <quo> quod optimo pri-
|
|
vatum <est>? Etiamne si vi deiecit, etiamne si clam, si
|
|
precario venit in possessionem? Ergo hac lege ius civile,
|
|
causae possessionum, praetorum interdicta tollentur. Non
|
12.1
|
mediocris res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites,
|
|
latet. Sunt enim multi agri lege Cornelia publicati nec
|
|
cuiquam adsignati neque venditi qui a paucis hominibus
|
|
impudentissime possidentur. His cavet, hos defendit, hos
|
5
|
privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit
|
|
Rullus non vobis adsignare volt, sed eis condonare qui
|
|
possident. Causam quaero cur ea quae maiores vobis in
|
|
Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia
|
|
reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt con-
|
10
|
donari possessoribus eadem lege videatis. Iam totam
|
13.1
|
legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta
|
|
sit, tum ad Sullanae adsignationis rationes esse accommo-
|
|
datissimam. Nam socer huius vir multum bonus est;
|
|
neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impu-
|
5
|
dentia disputo. Ille enim quod habet retinere volt neque
|
|
se Sullanum esse dissimulat; hic, ut ipse habeat quod non
|
|
habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et, cum plus
|
|
appetat quam ipse Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res
|
|
defendere <me> criminatur. 'Habet agros non nullos,' inquit,
|
14.1
|
'socer meus desertos atque longinquos; vendet eos mea
|
|
lege quanti volet. Habet incertos ac nullo iure possessos;
|
|
confirmabuntur optimo iure. Habet publicos; reddam
|
|
privatos. Denique eos fundos quos in agro Casinati opti-
|
5
|
mos fructuosissimosque continuavit, cum usque eo vicinos
|
|
proscriberet quoad angulos conformando ex multis praediis
|
|
unam fundi regionem normamque perfecerit, quos nunc
|
|
cum aliquo metu tenet, sine ulla cura possidebit.'
|
|