Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, 40.1
me accusat; ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas
rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo quae vestra
sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res
tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima 5
tempestate rei publicae mea sponte dispexerim—vos pro-
fecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate
incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad
unam salutem rei publicae convertistis, vos denique in tantis
tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae 10
praetulistis. Vidi ego hoc, iudices, nisi recenti memoria 41.1
senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis te-
status essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati
quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis
patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indi- 5
cata haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum
quemque excitato posset in malis rei publicae portum ali-
quem suorum malorum invenire. Itaque introductis in sena-
tum indicibus constitui senatores qui omnia indicum dicta,
interrogata, responsa perscriberent. At quos viros! non 42.1
solum summa virtute et fide, cuius generis erat in senatu
facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia,
celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse,
C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum 5
praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. Credo
esse neminem qui his hominibus ad vere referendum aut
fidem putet aut ingenium defuisse. Quid deinde? quid
feci? Cum scirem ita esse indicium relatum in tabulas
publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more ma- 10
iorum continerentur, non occultavi, non continui domi, sed
statim describi ab omnibus librariis, dividi passim et per-
volgari atque edi populo Romano imperavi. Divisi tota
Italia, emisi in omnis provincias; eius indici ex quo oblata
salus esset omnibus expertem esse neminem volui. Itaque 43.1
dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi
Romani nomen sit, quin eodem perscriptum hoc indicium
pervenerit. In quo ego tam subito et exiguo et turbido
tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte providi, 5
primum ne quis posset tantum aut de rei publicae aut de
alicuius periculo meminisse quantum vellet; deinde ne cui
liceret umquam reprehendere illud indicium aut temere
creditum criminari; postremo ne quid iam a me, ne quid
ex meis commentariis quaereretur, ne aut oblivio mea aut 10
memoria nimia videretur, ne denique aut neglegentia turpis
aut diligentia crudelis putaretur. Sed tamen abs te, Torquate, 44.1
quaero: cum indicatus tuus esset inimicus et esset eius rei
frequens senatus et recens memoria testis, <et> tibi, meo fami-
liari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint
scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent, <cur> 5
cum videres aliter fieri, tacuisti, passus es, non mecum aut <ut>
cum familiarissimo questus es aut, quoniam tam facile inve-
heris in amicos, iracundius et vehementius expostulasti?
Tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, de-
scripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem 10
ementiare et in eum locum te deducas ut, ante quam me
commutati indici coargueris, te summae neglegentiae tuo
iudicio convictum esse fateare?