Sed quoniam de iis omnibus quae haruspices commissa 40.1
esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices
a dis iam immortalibus dicant moneri. Monent Ne per
optimativm discordiam dissensionemqve patribvs prin-
cipibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve 5
divini nvminis deficiantvr, qva re ad vnvm imperivm
pecvniae redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve
accedat. Haruspicum verba sunt haec omnia: nihil addo
de meo. Quis igitur optimatium discordiam molitur? Idem
iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore 10
nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile
perspexit. Hoc enim etiam turpius adflictatur res publica
quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna
vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste
cadere videatur. Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua 41.1
gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris
avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam
quod a senatu desciverat, deflexisset. Secutus est C. Grac-
chus, quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravi- 5
tate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad
meliorem mentem voluntatemque esse conversa. Ipse Satur-
ninus ita fuit effrenatus et paene demens ut actor esset egre-
gius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque
perfectus. Nam quid ego de Sulpicio loquar? cuius tanta 10
in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut
posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene
sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro
salute patriae cotidie dimicare erat omnino illis qui tum rem
publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia 15
quandam tamen dignitatem. Hic vero de quo ego ipse tam 42.1
multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet,
quid adfert, ut tanta civitas, si cadet,—quod di omen ob-
ruant!—a viro tamen confecta videatur? qui post patris
mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locuple- 5
tium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in
domesticis est germanitatis stupris volutatus; deinde iam
robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi pira-
tarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barba-
rorumque satiavit; post exercitu L. Luculli sollicitato per ne- 10
fandum scelus fugit illim, Romaeque recenti adventu suo cum
propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam
accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se
in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta
conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum 15
pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit, quaestum
illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad
se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime
populum, idemque vir clemens divisores omnium tribuum
domi ipse suae crudelissima morte mactaret. Exorta est illa rei 43.1
publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis pu-
blicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque,
pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges,
iudicia violavit. Atque hic ei gradus—o misera tempora 5
stultasque nostras discordias!—P. Clodio gradus ad rem
publicam hic primus <fuit> et aditus ad popularem iactationem
atque adscensus. Nam Ti. Graccho invidia Numantini foe-
deris, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset,
interfuerat, et in eo foedere improbando senatus severitas 10
dolori et timori fuit, eaque res illum fortem et clarum virum
a gravitate patrum desciscere coegit; C. autem Gracchum
mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas
domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in
annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione 15
senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore
factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profe-
ctum Gaioque Iulio consulatum contra leges petenti resisten-
tem longius quam voluit popularis aura provexit. Fuit in 44.1
his omnibus etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male
de re publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum
aliquo animi virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota,
a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis, a strophio, 5
a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis.
Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent, nisi ex eo
loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio
emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica
cive tali careret. Hanc ob amentiam in discordiis nostris, 10
de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus
admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis
fieri non liceret. Quod anno ante frater Metellus et concors 45.1
etiam tum senatus, senatus principe Cn. Pompeio sententiam
dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat,
id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur,
ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater con- 5
sul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus
vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul
efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus
esse debuerat, eo fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis
neminem posset paenitere. Iniecta fax est foeda ac luctuosa 10
rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissi-
morum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique
civitatis status. Haec enim certe petebantur, cum in me
cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum tem-
porum coniciebatur. Excepi et pro patria solus exarsi, sic 15
tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum
pro vobis et fumantem videretis. Non sedabantur discor- 46.1
diae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi
putabamur. Ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui
cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum
desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus 5
ad meam salutem excitavit, restituti sumus. Sit discordia-
rum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiesca-
mus. Non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea
miscet ac turbat ut modo <se his, modo> vendat illis, nec tamen
ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, 10
sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari.
Atque ego hunc non miror—quid enim faciat aliud?—: illos
homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod
quemquam clarum hominem atque optime de re publica
saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiun- 15
tur, deinde si existimant perditi hominis profligatique male-
dictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam
gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt,
id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac
volaticos impetus in se ipsos posse converti. Atque ex hac 47.1
nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela
in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter
equidem sed aliquanto levius ferebam. An iste nisi primo
se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos 5
esse arbitrabatur, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus
auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris—in quo fallebat,
sed eum nemo redarguebat—nisi eum, inquam, exercitum
signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se
Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat 10
facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in
quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei,
tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset? Idem 48.1
postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctori-
tatem vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memo-
riam ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacis-
sime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic 5
et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa
lex quae totum eius tribunatum continebat, quam caecus
amentia non videbat. Producebat fortissimum virum, M.
Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo
semperne servasset; semper se ille servasse dicebat. Au- 10
gures interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent;
illi vitio lata esse dicebant. Ferebant in oculis hominem
quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego
arbitror, furoris ignari. Longius processit; in ipsum Cn.
Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum 15
suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis. Tum 49.1
vero elatus <est> spe posse se, quoniam togatum domestici belli
exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum
externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum
est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius 5
imperi sica deprensa; tum ille cui nulla hostium diutius urbs
umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines
moenium obiectas semper vi ac virtute perfregit, obsessus
ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione
timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. Nam si Cn. 10
Pompeio, viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt,
miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis
fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre,
cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare
alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire 15
domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem
rei publicae gloriosum. Videtis igitur hominem per se ipsum 50.1
iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium
discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum
qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. Reliqua
iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtre- 5
ctatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica
rei publicae pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam
diceret, etiam ne privatus esset. Etiamne in sinu atque in
deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pesti-
feram habere potuerunt? quo tandem decepti munere? 10
'Volo,' inquiunt, 'esse qui in contione detrahat de Pompeio.'
Detrahat ille vituperando? Velim sic hoc vir summus atque
optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam
quidem certe quod sentio. Mihi me dius fidius tum de illius
amplissima dignitate detrahere cum illum maximis laudibus 15
ecferebat videbatur. Vtrum tandem C. Marius splendidior 51.1
cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea
vituperabat? An ille demens et iam pridem ad poenam
exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio
accusando quam in universo senatu vituperando fuit? quod 5
quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse
tam bonis civibus non acerbum. Sed ne id viros optimos
diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor;
in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat,
et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria 10
dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem
esse gratiae factam. Quod ego quamquam quid sit nescio, 52.1
tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum
illum non fuisse. Quid enim, si illi inimicissimus esset,
amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? Videant
ii qui illum Pompeio inimicum esse gaudebant, ob eamque 5
causam in tot tantisque sceleribus conivebant, et non num-
quam eius indomitos atque ecfrenatos furores plausu etiam
suo prosequebantur, quam se cito inverterit. Nunc enim
iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea vendita-
bat. Quid existimatis eum, si reditus ei gratiae patuerit, 10
esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat?
Quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus de- 53.1
finiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque
quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur.
Habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium
cadere possint: Deteriores, repvlsos, quod iam audietis, 5
hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longe-
que a communi salute diiunctae. Qua re cum di immortales
monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime
meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus
periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, 10
qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum
ab religiosis. Vobis, o carissimi atque optimi cives, et 54.1
vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. Caedes
principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi
necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat
admonemur. Ad quem metum si deorum monitis non 5
duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque rapere-
mur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus
inter claros et potentis viros nisi aut universus interitus aut
victoris dominatus ac regnum. Dissensit cum Mario, claris-
simo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; 10
horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit.
Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda
fortuna regnum est largita, adversa mortem. Idem iterum
Sulla superavit; tum sine dubio habuit regalem potestatem,
quamquam rem publicam reciperarat. Inest hoc tempore 55.1
haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum
animis hominum amplissimorum; dissident principes; cap-
tatur occasio. Qui non tantum opibus valent nescio quam
fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia 5
plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias
inimicorum suorum extimescunt. Tollatur haec e civitate
discordia: iam omnes isti qui portenduntur metus exstin-
guentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit, tum se
emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur. 10
Monent enim eidem Ne occvltis consiliis res pvblica
laedatvr. Quae sunt occultiora quam eius qui in contione
ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem
intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existi-
matis hanc tantam conluvionem illi tantamque eversionem 15
civitatis in mentem subito in rostris cogitanti venire potuisse.
Est quidem ille plenus vini stupri somni, plenusque incon-
sideratissimae ac dementissimae temeritatis; verum tamen
nocturnis vigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud
concoctum atque meditatum est. Mementote, patres con- 20
scripti, verbo illo nefario temptatas auris nostras et perni-
ciosam viam audiendi consuetudine esse munitam.