Exponam enim hodierno die, iudices, omnem rationem 36.1
facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi
nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria num-
quam ullo in iudicio fuit, deero. Nam si ego in causa tam
bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum 5
omnium, tam parato <populo>, tota denique Italia ad omnem
contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi
hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem
audaciamque pertimui, nimium me timidum, nullius animi,
nullius consili fuisse confiteor. Quid enim simile fuit in 37.1
Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen
neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis
decretis Italia cuncta susceperat. Ad suam enim quandam
magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae 5
<respiciens rem gesserat>, cum unus in legem per vim latam
iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis
fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam com-
mutaret. Erat autem res ei cum exercitu C. Mari invicto,
habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum 10
iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino,
iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari
si non moderate at certe populariter abstinenterque versato.
Cessit, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet,
aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret. 15
Meam causam senatus palam, equester ordo acerrime, cuncta 38.1
Italia publice, omnes boni proprie enixeque susceperant.
Eas res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium
voluntatis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam
gloriam sed ad communem salutem omnium civium et prope 5
gentium pertinerent; ea condicione gesseram ut meum
factum semper omnes praestare tuerique deberent.