| Ornatur igitur oratio genere primum et quasi colore | 3.96.1 |
| quodam et suco suo; nam ut gravis, ut suavis, ut erudita | |
| sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris | |
| habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum; | |
| in toto spectantur haec corpore. Ut porro conspersa sit | 5 |
| quasi verborum sententiarumque floribus, id non debet | |
| esse fusum aequabiliter per omnem orationem, sed ita | |
| distinctum, ut sint quasi in ornatu disposita quaedam | |
| insignia et lumina. Genus igitur dicendi est eligendum, | 97.1 |
| quod maxime teneat eos, qui audiant, et quod non solum | |
| delectet, sed etiam sine satietate delectet; non enim a me | |
| iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne | |
| inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta; aliud | 5 |
| quiddam maius et ingenia me hortantur vestra et aetates. | |
| Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea, quae | 98.1 |
| maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima | |
| acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et | |
| satietate abalienemur. Quanto colorum pulcritudine et | |
| varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque quam | 5 |
| in veteribus! Quae tamen, etiam si primo aspectu nos | |
| ceperunt, diutius non delectant; cum eidem nos in antiquis | |
| tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto | |
| molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae | |
| voculae quam certae et severae! Quibus tamen non modo | 10 |
| austeri, sed, si saepius fiunt, multitudo ipsa reclamat. Licet | 99.1 |
| hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos | |
| delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his | |
| moderatis, et magis laudari quod terram quam quod cro- | |
| cum olere videatur; in ipso tactu esse modum et mol- | 5 |
| litudinis et levitatis. Quin etiam gustatus, qui est sensus | |
| ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine praeter | |
| ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce | |
| est, aspernatur ac respuit! Quis potione uti aut cibo dulci | |
| diutius potest? cum utroque in genere ea, quae leviter | 10 |
| sensum voluptate moveant, facillime fugiant satietatem. | |
| Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium fini- | 100.1 |
| timum est; quo hoc minus in oratione miremur in qua vel | |
| ex poetis vel oratoribus possumus iudicare concinnam, di- | |
| stinctam, ornatam, festivam, sine intermissione, sine repre- | |
| hensione, sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta | 5 |
| vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna. | |
| Atque eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco | |
| offenditur, quod sensus in nimia voluptate natura, non | |
| mente satiantur; in scriptis et in dictis non aurium solum, | |
| sed animi iudicio etiam magis infucata vitia noscuntur. | 10 |
| Qua re "bene et praeclare" quamvis nobis saepe dicatur; | 101.1 |
| "belle et festive" nimium saepe nolo; quamquam illa ipsa | |
| exclamatio "non potest melius" sit velim crebra; sed habeat | |
| tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram | |
| aliquam et recessum, quo magis id, quod erit inluminatum, | 5 |
| exstare atque eminere videatur. Numquam agit hunc | 102.1 |
| versum Roscius eo gestu, quo potest: | |
| nam sapiens virtuti honorem praemium, haud praedam | |
| petit: | |
| sed abicit prorsus, ut in proximo: | 5 |
| set quid video? Ferro saeptus possidet sedis sacras, | |
| incidat, aspiciat, admiretur, stupescat. Quid, ille alter | |
| quid petam praesidi? | |
| quam leniter, quam remisse, quam non actuose! instat enim | |
| o pater, o patria, o Priami domus! | 10 |
| in quo tanta commoveri actio non posset, si esset con- | |
| sumpta superiore motu et exhausta. Neque id actores | |
| prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, | |
| qui fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid, | |
| deinde augetur, extenuatur, inflatur, variatur, distinguitur. | 15 |
| Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator—nec tamen | 103.1 |
| potest aliter esse—ut suavitatem habeat austeram et soli- | |
| dam, non dulcem atque decoctam. Nam ipsa ad ornandum | |
| praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quivis <vel> | |
| vitiosissimus orator explicare possit; qua re, ut ante dixi, | 5 |
| primum silva rerum [ac sententiarum] comparanda est, qua | |
| de parte dixit Antonius; haec formanda filo ipso et genere | |
| orationis, inluminanda verbis, varianda sententiis. |