Et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius 117.1
Tubero fuit illo tempore, L. Pauli nepos; nullo in ora-
torum numero sed vita severus et congruens cum ea di-
sciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem in
triumviratu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui 5
testimonium vacationem augures quo minus iudiciis ope-
ram darent non habere; sed ut vita sic oratione durus
incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere
non potuit. fuit autem constans civis et fortis et in primis
Graccho molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio; 10
sunt etiam in Gracchum Tuberonis. is fuit mediocris in
dicendo, doctissumus in disputando.
  Tum Brutus: quam hoc idem in nostris contingere 118.1
intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentis-
sumi in disserendo sint et id arte faciant sintque archi-
tecti paene verborum, idem traducti a disputando ad
dicendum inopes reperiantur. unum excipio Catonem, in 5
quo perfectissumo Stoico summam eloquentiam non de-
siderem, quam exiguam in Fannio, ne in Rutilio quidem
magnam, in Tuberone nullam video fuisse.
  Et ego: non, inquam, Brute, sine causa, propterea 119.1
quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum
illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus.
tuus autem avunculus, quemadmodum scis, habet a Stoi-
cis id, quod ab illis petendum fuit; sed dicere didicit a 5
dicendi magistris eorumque more se exercuit. quod si
omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum insti-
tutis commodius fingeretur oratio. quo magis tuum, Brute, 120.1
iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia]
philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina
atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum sua-
vitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateti- 5
corum Academicorumque consuetudo in ratione dicendi
talis est, ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese
nec sine ea orator esse perfectus. nam ut Stoicorum astric-
tior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi
requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur con- 10
suetudo iudiciorum et fori. quis enim uberior in dicendo 121.1
Platone? Iovem sic [ut] aiunt philosophi, si Graece lo-
quatur, loqui. quis Aristotele nervosior, Theophrasto dul-
cior? lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam
Demosthenes dicitur—idque apparet ex genere et gran- 5
ditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse
de sese—, sed et huius oratio in philosophiam translata
pugnacior, ut ita dicam, videtur et illorum in iudicia
pacatior.