Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tri- 304.1
bunus militum, Sulpicius legatus; aberat etiam M. An-
tonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris prop-
ter bellum intermissis; quoi frequens aderam, quamquam
pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, 5
L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste
diserto uterque Philippo, cuius in testimonio contentio et
vim accusatoris habebat et copiam.
  Reliqui qui tum principes numerabantur in magistra- 305.1
tibus erant cotidieque fere a nobis in contionibus audie-
bantur. erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quam-
quam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa
relictus; Q. Metellus Celer non ille quidem orator sed 5
tamen non infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo
Cn. Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris; C.
etiam Iulius aedilis curulis cotidie fere accuratas contiones
habebat. sed me cupidissumum audiendi primus dolor
percussit, Cotta cum est expulsus. reliquos frequenter 10
audiens acerrumo studio tenebar cotidieque et scribens
et legens et commentans oratoriis tantum exercitationi-
bus contentus non eram. iam consequente anno Q. Varius
sua lege damnatus excesserat. ego autem iuris civilis 306.1
studio multum operae dabam Q. Scaevolae P. f., qui
quamquam nemini <se> ad docendum dabat, tamen con-
sulentibus respondendo studiosos audiendi docebat. atque
huic anno proxumus Sulla consule et Pompeio fuit. tum 5
P. Sulpici in tribunatu cotidie contionantis totum genus
dicendi penitus cognovimus; eodemque tempore, cum
princeps Academiae Philo cum Atheniensium optumati-
bus Mithridatico bello domo profugisset Romamque
venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philo- 10
sophiam studio concitatus; in quo hoc etiam commora-
bar adtentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo
summa me delectatione retinebat—, sed tamen sublata
iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur. occi- 307.1
derat Sulpicius illo anno tresque proxumo trium aetatum
oratores erant crudelissume interfecti, Q. Catulus M.
Antonius C. Iulius. eodem anno etiam Moloni Rhodio
Romae dedimus operam et actori summo causarum et 5
magistro. haec etsi videntur esse a proposita ratione di-
versa, tamen idcirco a me proferuntur, ut nostrum cur-
sum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis—nam
Attico haec nota sunt—et videre quem ad modum simus
in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti. trien- 308.1
nium fere fuit urbs sine armis; sed oratorum aut interitu
aut discessu aut fuga—nam aberant etiam adulescentes
M. Crassus et Lentuli duo—primas in causis agebat
Hortensius, magis magisque cotidie probabatur Anti- 5
stius, Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro
Carbo, semel aut iterum Philippus. at vero ego hoc tem-
pore omni noctes et dies in omnium doctrinarum medi-
tatione versabar. eram cum Stoico Diodoto, qui cum 309.1
habitavisset apud me <me>cumque vixisset, nuper est
domi meae mortuus. a quo cum in aliis rebus tum stu-
diosissime in dialectica exercebar, quae quasi contracta
et astricta eloquentia putanda est; sine qua etiam tu, 5
Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam
dialecticam esse dilatatam putant, consequi non posse.
huic ego doctori et eius artibus variis atque multis ita
eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis nul-
lus dies vacuus esset. commentabar declamitans—sic 310.1
enim nunc loquuntur—saepe cum M. Pisone et cum Q.
Pompeio aut cum aliquo cotidie, idque faciebam multum
etiam Latine sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio
plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter 5
Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doc-
toribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque
doceri. tumultus interim recuperanda re publica et cru- 311.1
delis interitus oratorum trium, Scaevolae Carbonis Antisti,
reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei; leges
et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero
autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati. 5
tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire
coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fece-
runt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in
forum veniremus. eodem tempore Moloni dedimus ope- 312.1
ram; dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rho-
diorum praemiis venerat. itaque prima causa publica pro
Sex. Roscio dicta tantum commendationis habuit, ut non
ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur. 5
deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et
tamquam elucubratas adferebamus.