Sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et for- 75.1
mula, magnum opus et arduum, ut saepe iam dixi-
mus; sed ingredientibus considerandum fuit quid age-
remus, nunc quidem iam quocumque feremur danda
nimirum vela sunt. Ac primum informandus est ille 5
nobis quem solum quidam vocant Atticum. sum- 76.1
missus est et humilis, consuetudinem imitans, ab in-
disertis re plus quam opinione differens. itaque eum
qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo
modo confidunt se posse dicere. nam orationis sub- 5
tilitas imitabilis illa quidem videtur esse existimanti
sed nihil est experienti minus. etsi enim non plurimi
sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet,
ut, etiamsi illis maxumis viribus careat, sit, ut ita
dicam, integra valetudine. primum igitur eum tan- 77.1
quam e vinculis numerorum eximamus. sunt enim
quidam, ut scis, oratori numeri de quibus mox age-
mus observandi ratione quadam, sed alio in genere
orationis, in hoc omnino relinquendi. solutum quiddam 5
sit nec vagum tamen, ut ingredi libere non ut licenter
videatur errare. verba etiam verbis quasi coagmen-
tare neglegat. habet enim ille tanquam hiatus et con-
cursus vocalium molle quiddam et quod indicet non
ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de 10
verbis laborantis. sed erit videndum de reliquis, cum 78.1
haec duo ei liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque
verborum. illa enim ipsa contracta et minuta non
neglegenter tractanda sunt sed quaedam etiam negle-
gentia est diligens. nam ut mulieres <pulchriores> esse 5
dicuntur nonnullae inornatae quas id ipsum deceat, sic
haec subtilis oratio etiam incompta delectat; fit enim
quiddam in utroque, quo sit venustius sed non ut
appareat. tum removebitur omnis insignis ornatus
quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebun- 10
tur. fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia 79.1
repellentur: elegantia modo et munditia remanebit.
sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur,
quid deceat circumspicietur. unum aberit quod quar-
tum numerat Theophrastus in orationis laudibus: or- 5
natum illud suave et affluens. acutae crebraeque
sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae,
idque in hoc oratore dominabitur. verecundus erit
usus oratoriae quasi supellectilis. supellex est enim 80.1
quodam modo nostra quae est in ornamentis alia
rerum alia verborum. ornatus autem verborum duplex,
unus simplicium alter collocatorum: simplex probatur
in propriis usitatisque verbis quod aut optume sonat 5
aut rem maxume explanat; in alienis aut translatum
et tractum aliunde ut mutuo aut factum ab ipso et
novum aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata
ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur.
collocata autem verba habent ornatum, si aliquid con- 81.1
cinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non maneat
manente sententia; nam sententiarum ornamenta quae
permanent, etiamsi verba mutaveris, sunt illa quidem
permulta, sed quae emineant pauciora. ergo ille tenuis 5
orator, modo sit elegans, nec in faciundis verbis erit
audax et in transferundis verecundus et parcus et
in priscis reliquisque ornamentis et verborum et sen-
tentiarum demissior; tralatione fortasse crebrior qua
frequentissime sermo omnis utitur non modo urba- 10
norum sed etiam rusticorum, si quidem est eorum
gemmare vitis, sitire agros, laetas esse segetes, lu-
xuriosa frumenta. nihil horum parum audacter sed 82.1
aut simile est illi unde transferas, aut si res suum
nullum habet nomen, docendi causa sumptum non
ludendi videtur. hoc ornamento liberius paulo quam
ceteris utetur hic summissus nec tam licenter tamen, 5
quam si genere dicendi uteretur amplissimo. itaque
illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet in-
tellegi, hic quoque apparet, cum verbum aliquod altius
transfertur idque in oratione humili ponitur quod
idem in alia deceret. illam autem concinnitatem, quae 83.1
verborum conlocationem inluminat iis luminibus quae
Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα ap-
pellant, quod idem verbum ab iis etiam in senten-
tiarum ornamenta transfertur, adhibet quidem hic 5
subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam
vocant Atticum, sed paulo parcius. nam sic ut in
epularum apparatu a magnificentia recedens non se
parcum solum sed etiam elegantem videri volet, <et>
eliget quibus utatur. sunt enim pleraque apta huius 84.1
ipsius oratoris de quo loquor parsimoniae. nam illa de
quibus ante dixi huic acuto fugiunda sunt: paria pari-
bus relata et similiter conclusa eodemque pacto ca-
dentia et immutatione litterae quae sunt quaesitae venu- 5
statis, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium
delectationis manifesto deprehensum appareat. item- 85.1
que si quae verborum iterationes contentionem aliquam
et clamorem requirent, erunt ab hac summissione ora-
tionis alienae. ceteris promiscue poterit uti, continua-
tionem verborum modo relaxet et dividat utaturque 5
verbis quam usitatissimis, tralationibus quam mollis-
simis. etiam illa sententiarum lumina adsumat quae
non erunt vehementer inlustria. non faciet rem pu-
blicam loquentem nec ab inferis mortuos excitabit nec
acervatim multa frequentans una complexione devinciet. 10
valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc quem in-
formamus aut exspectanda aut postulanda; erit enim
ut voce sic etiam oratione suppressior. sed pleraque 86.1
ex illis convenient etiam huic tenuitati, quanquam
isdem ornamentis utetur horridius; talem enim indu-
cimus. accedit actio non tragica nec scaenae sed
modica iactatione corporis, voltu tamen multa con- 5
ficiens; non hoc quo dicuntur os ducere, sed illo quo
significant ingenue quo sensu quidque pronuntient.
huic generi orationis aspergentur etiam sales qui in 87.1
dicendo nimium quantum valent. quorum duo genera
sunt, unum facetiarum alterum dicacitatis. utetur
utroque; sed altero in narrando aliquid venuste altero
in iaciundo mittendoque ridiculo, cuius genera plura 5
sunt; sed nunc aliud agimus. illud admonemus tamen 88.1
ridiculo sic usurum oratorem, ut nec nimis frequenti
ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec pe-
tulanti ne improbum, nec in calamitatem ne in-
humanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, 5
neque aut sua persona aut iudicum aut tempore
alienum. haec enim ad illud indecorum referuntur.
vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta sed domo 89.1
allata quae plerumque sunt frigida. parcet et ami-
citiis et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias,
tantummodo adversarios figet nec eos tamen semper
nec omnis nec omni modo. quibus exceptis sic utetur 5
sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem
cognoverim neminem, cum id certe sit vel maxume
Atticum. hanc ego iudico formam summissi oratoris 90.1
sed magni tamen et germani Attici; quoniam quic-
quid est salsum aut salubre in oratione id proprium
Atticorum est. e quibus tamen non omnes faceti:
Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros 5
fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi
nihil videtur urbanius sed non tam dicax fuit quam
facetus; est autem illud acrioris ingenii, hoc maioris
artis.