Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, 1.124.7
qui aut arte aut coniectura divinare videantur, esse
tamen divinationem; homines autem, ut in ceteris ar-
tibus, sic in hac posse falli. Potest accidere, ut ali- 10
quod signum dubie datum pro certo sit acceptum,
potest aliquod latuisse aut ipsum, aut quod esset illi
contrarium. Mihi autem ad hoc, de quo disputo, pro-
bandum satis est non modo plura, sed etiam pauciora
divine praesensa et praedicta reperiri. Quin etiam 125.1
hoc non dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit
praedictum praesensumque, ut, cum evenerit, ita ca-
dat, ut praedictum sit, neque in eo quicquam casu et
fortuito factum esse appareat, esse certe divinationem, 5
idque esse omnibus confitendum.
  Quocirca primum mihi videtur, ut Posidonius facit,
a deo, de quo satis dictum est, deinde a fato, deinde
a natura vis omnis divinandi ratioque repetenda. Fieri
igitur omnia fato ratio cogit fateri. Fatum autem id 10
appello, quod Graeci εἱμαρμένην, id est ordinem seriem-
que causarum, cum causae causa nexa rem ex se
gignat. Ea est ex omni aeternitate fluens veritas
sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum, quod
non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futu- 15
rum, cuius non causas id ipsum efficientes natura
contineat. Ex quo intellegitur, ut fatum sit non id, 126.1
quod superstitiose, sed id, quod physice dicitur, causa
aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta
sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura
sint. Ita fit, ut et observatione notari possit, quae 5
res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi
non semper (nam id quidem adfirmare difficile est),
easdemque causas veri simile est rerum futurarum
cerni ab iis, qui aut per furorem eas aut in quiete
videant. 10