A natura autem alia quaedam ratio est, quae do- 1.129.1
cet, quanta sit animi vis seiuncta a corporis sensibus,
quod maxime contingit aut dormientibus aut mente
permotis. Ut enim deorum animi sine oculis, sine
auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque 5
sentiat, (ex quo fit, ut homines, etiam cum taciti op-
tent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud ex-
audiant) sic animi hominum, cum aut somno soluti
vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi
incitati moventur, cernunt ea, quae permixti cum cor- 10
pore animi videre non possunt. Atque hanc quidem 130.1
rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id
genus divinationis, quod ex arte profectum dicimus,
sed tamen id quoque rimatur, quantum potest, Posi-
donius. Esse censet in natura signa quaedam rerum 5
futurarum. Etenim Ceos accepimus ortum Caniculae
diligenter quotannis solere servare coniecturamque ca-
pere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pe-
stilens annus futurus sit. Nam si obscurior <et> quasi
caliginosa stella extiterit, pingue et concretum esse 10
caelum, ut eius adspiratio gravis et pestilens futura
sit; sin inlustris et perlucida stella apparuerit, signi-
ficari caelum esse tenue purumque et propterea sa-
lubre. Democritus autem censet sapienter instituisse 131.1
veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta;
quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis,
tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam,
quae sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura. 5
Quae si a natura profecta observatio atque usus agno-
vit, multa adferre potuit dies, quae animadvertendo
notarentur, ut ille Pacuvianus, qui in Chryse physicus
inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur:
    . . . nam isti quí linguam avium intéllegunt 10
    Plusque éx alieno iécore sapiunt quam éx suo,
    Magis aúdiendum quam aúscultandum cénseo.
Cur? quaeso, cum ipse paucis interpositis versibus di-
cas satis luculente:
    Quídquid est hoc, ómnia animat, fórmat, alit, augét, creat, 15
    Sépelit recipitque ín sese omnia ómniumque idémst pater,
    Índidemque eadem aéque oriuntur de íntegro atque eodem óccidunt.
Quid est igitur, cur, cum domus sit omnium una, ea-
que communis, cumque animi hominum semper fuerint
futurique sint, cur ii, quid ex quoque eveniat, et quid 20
quamque rem significet, perspicere non possint? Haec
habui, inquit, de divinatione quae dicerem.