Sed utilitatis specie in republica saepissime pecca- 3.46.8
tur, ut in Corinthi disturbatione nostri; durius etiam
Athenienses, qui sciverunt, ut Aeginetis, qui classe 10
valebant, pollices praeciderentur. Hoc visum est utile;
nimis enim imminebat propter propinquitatem Aegina
Piraeo. Sed nihil, quod crudele, utile; est enim homi-
num naturae, quam sequi debemus, maxima inimica
crudelitas. Male etiam, qui peregrinos urbibus uti pro- 47.1
hibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres
nostros, Papius nuper. Nam esse pro cive, qui civis
non sit, rectum est non licere, quam legem tulerunt
sapientissimi consules Crassus et Scaevola. Usu vero 5
urbis prohibere peregrinos, sane inhumanum est. Illa
praeclara, in quibus publicae utilitatis species prae
honestate contemnitur. Plena exemplorum est nostra
res publica cum saepe, tum maxime bello Punico se-
cundo, quae Cannensi calamitate accepta maiores ani- 10
mos habuit quam unquam rebus secundis; nulla ti-
moris significatio, nulla mentio pacis. Tanta vis est
honesti, ut speciem utilitatis obscuret. Athenienses 48.1
cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere
statuerentque, ut urbe relicta, coniugibus et liberis
Troezene depositis, naves conscenderent libertatem-
que Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam 5
suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque recipe-
rent, lapidibus obruerunt. Atque ille utilitatem sequi
videbatur, sed ea nulla erat repugnante honestate.
Themistocles post victoriam eius belli, quod cum Per- 49.1
sis fuit, dixit in contione se habere consilium rei pu-
blicae salutare, sed id sciri non opus esse; postulavit,
ut aliquem populus daret, quicum communicaret; da-
tus est Aristides. Huic ille, classem Lacedaemoniorum, 5
quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse
quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset.
Quod Aristides cum audisset, in contionem magna
exspectatione venit dixitque perutile esse consilium,
quod Themistocles adferret, sed minime honestum. 10
Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne
utile quidem putaverunt totamque eam rem, quam ne
audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt. Me-
lius hi quam nos, qui piratas immunes, socios vecti-
gales habemus. 15