med. vel ex. Dec. 62
M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PRO Q.
Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum ut 5.6.1.1
operam darem ne tibi hoc tempore succederetur, quamquam
illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen,
quod memoria tenebam cuius modi ad me litteras antea
misisses, non satis credidi homini prudenti tam valde esse 5
mutatam voluntatem tuam. sed postea quam et Cornelia tua
Terentiam convenit et ego cum Q. Cornelio locutus sum,
adhibui diligentiam, quotienscumque senatus fuit, ut
adessem, plurimumque in eo negoti habui ut Q. Fufium
tribunum pl. et ceteros ad quos tu scripseras cogerem mihi 10
potius credere quam tuis litteris. omnino res tota in mensem
Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur.
  Ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem 2.1
scripseras velle te bene <e>venire quod de Crasso domum
emissem, emi eam ipsam domum <³⁰XXXV>³⁰ aliquanto post
tuam gratulationem. itaque nunc me scito tantum habere
aeris alieni ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat. sed 5
partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem
coniurationis oderunt, partim non credunt et a me insidias
metuunt nec putant ei nummos deesse posse qui ex obsidione
feneratores exemerit. omni<no> semissibus magna copia est;
ego autem meis rebus gestis hoc sum adsecutus ut bonum 10
nomen existimer.
  Domum tuam atque aedificationem omnem perspexi et 3.1
vehementer probavi.
  Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen
in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque
vehementer oratione mea atque auctoritate commovi. 5
  Tu ad me velim litteras crebrius mittas.