Quae civitas umquam fuit antea, non dico Atheniensium 54.1
quae satis late quondam mare tenuisse dicitur, non Cartha-
giniensium qui permultum classe ac maritimis rebus value-
runt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam
disciplina navalis et gloria permansit, quae civitas, inquam, 5
antea tam tenuis aut tam parvola fuit quae non portus suos
et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae
per se ipsa defenderet? At hercules aliquot annos con-
tinuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cuius
usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus 10
pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non
modo utilitatis sed etiam dignitatis atque imperi caruit.
Nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque 55.1
superarunt omnibusque navalibus pugnis Carthaginiensis,
homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque,
vicerunt, ei nullo in loco iam praedonibus pares esse pote-
ramus. Nos qui antea non modo Italiam tutam habebamus 5
sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi
salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus tam
procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique
cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis,
parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis 10
atque oris Italiae maritimis ac portibus nostris sed etiam
Appia iam via carebamus. Et eis temporibus nonne pudebat
magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere,
cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium
spoliis ornatum reliquissent! Bono te animo tum, Q. Hor- 56.1
tensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem
sententia dicere existimavit et ea quae sentiebatis; sed
tamen in salute communi idem populus Romanus dolori
suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. Itaque 5
una lex, unus vir, unus annus non modo vos illa miseria ac
turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere
videremini omnibus gentibus ac nationibus terra marique
imperare. Quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum 57.1
esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id
quod est verius, ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio
expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum
bellum legatum quem velit idoneus non est qui impetret, 5
cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias
quos voluerunt legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus
ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus con-
stituta est expers esse debet eius imperatoris atque eius
exercitus qui consilio ac periculo illius est constitutus? 10
An C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. 58.1
Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni
plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno
Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege
Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu quem per 5
vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat? De
quo legando consules spero ad senatum relaturos. Qui si
dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum;
neque me impediet cuiusquam iniquitas quo minus vobis
fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter 10
intercessionem quicquam audiam, de qua, ut ego arbitror,
isti ipsi qui minitantur etiam atque etiam quid liceat con-
siderabunt. Mea quidem sententia, Quirites, unus A. Ga-
binius belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio
socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum 15
suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum sus-
ceptumque confecit.