aedificia nominata a parte ut multa. ab aedibus et faciendo 5.141.1
maxime aedificium. et oppidum ab opi dictum, quod munitur opis
causa ubi sint et quod opus est ad vitam gerendam ubi habeant tuto.
oppida quod operi muniebant, moenia. quo moenitius esset quod ex-
aggerabant, aggeres dicti, et qui aggerem contineret, moerus. quod 5
muniendi causa portabatur, munus, quod sepiebant oppidum eo moe-
nere, moerus. eius summa pinnae ab his quas insigniti milites in 142.1
galeis habere solent et in gladiatoribus Samnites. turres a torvis,
quod eae proiciunt ante alios. qua viam relinquebant in muro, qua in
oppidum portarent, portas. oppida condebant in Latio Etrusco ritu 143.1
multi, id est iunctis bobus, tauro et vacca, interiore aratro circum-
agebant sulcum (hoc faciebant religionis causa die auspicato), ut fossa
et muro essent muniti. terram unde exculpserant, fossam vocabant et
introrsum iactam murum. post ea qui fiebat orbis, urbis principium; 5
qui quod erat post murum, postmoerium dictum, †eiusque auspicia
urbana finiuntur. cippi pomeri stant et circum Ariciam et circ[o]um
Romam. quare et oppida quae prius erant circumducta aratro ab orbe
et urvo urb[s]es[t]; ideo coloniae nostrae omnes in litteris antiquis
scribuntur urbis, quod item conditae ut Roma, et ideo coloniae et 10
urbes conduntur, quod intra pomerium ponuntur. oppidum quod pri- 144.1
mum conditum in Latio stirpis Romanae, Lavinium: nam ibi dii penates
nostri. hoc a Latini filia, quae coniuncta Aeneae, Lavinia, appella-
tu<m>. hinc post triginta annos oppidum alterum conditur, Alba; id
ab sue alba nominatum. haec e navi Aeneae cum fu<g>isset Lavinium, 5
triginta parit porcos; ex hoc prodigio post Lavinium conditum annis
triginta haec urbs facta, propter colorem suis et loci naturam Alba
Longa dicta. hinc mater Romuli Rhea, ex hac Romulus, hinc Roma.
in oppido vici a via, quod [d]ex <u>traque parte viae sunt aedificia. 145.1
fundu[l]la[e] a fundo, quod exitum non habe<n>t ac pervium non est.
angiportum, si id angustum, ab agendo et portu. quo conferrent suas
controversias et quae venderentur vellent quo ferrent, forum appellarunt.
ubi quid generatim, additum ab eo cognomen, ut forum bovarium, 146.1
forum olitorium: hoc erat antiquum macellum, ubi olerum copia; ea
loca etiam nunc Lacedaemonii vocant macellum, sed Iones [h]ostia
<h>ortorum macellotas <h>ortorum et castelli †macelli. secundum
Tiberim ad †Iunium forum piscarium vocant: ideo ait Plautus 5
'apud piscarium'. ubi variae res ad corneta forum cuppe-
dinis a fastidio, quod multi forum cu[p]pidinis a cupiditate.
haec omnia posteaquam contracta in unum locum quae ad 147.1
victum pertinebant et aedificatus locus, appellatum macellum, ut qui-
dam scribunt, quod ibi fuerit <h>ortus, alii quod ibi
domus fuerit, cui cognomen fuit Macellus, quae ibi publice sit diruta,
e qua aedificatum hoc quod vocetur ab eo macellum. in foro lacum 148.1
Curtium a Curtio dictum constat, et de eo triceps historia: nam et
Procilius non idem prodidit quod Piso nec quod is Cornelius †Stilo
secutus. a Procilio relatum in eo loco de-
hisse terram et id ex s. c. ad aruspices relatum esse; responsum deum 5
†Manio postilionem postulare, id est civem fortissimum eo dem[m]itti.
tum quendam Curtium virum fortem armatum ascendisse in equum et
a Concordia versum cum equo †eum praecipitatum; eo facto locum
coisse atque eius corpus divinitus humasse ac reliquisse genti suae
monumentum. Piso in annalibus scribit sa- 149.1
bino bello, quod fuit Romulo et Tatio, virum fortissimum Mettium
Curtium Sabinum, cum Romulus cum suis ex superiore parte im-
pressionem fecisset, [Curtium] in locum palustrem, qui tum fuit in
foro antequam cloacae sunt factae, secessisse atque ad suos in Capi- 5
tolium recepisse; ab eo lacum invenisse nomen. Cornelius et Lu[c]tatius 150.1
scribunt eum locum esse fulguri-
tum et ex s. c. septum esse: id quod factum est a Curtio consule, cui
M. Genucius fuit collega, Curtium appellatum. arx ab arcendo, quod 151.1
is locus munitissimus urbis, a quo facillime possit hostis prohiberi.
carcer a coercendo, quod exire prohibentur. in hoc pars quae sub
terra Tullianum, ideo quod additum a Tullio rege. quod Syracusis,
ubi de causa custodiuntur, vocantur latomiae, †et de lautumia transla- 5
tum, quod hic quoque in eo loco lapidicinae fuerunt. [in eo] lau- 152.1
retum ab eo quod ibi sepultus est Tatius rex, qui ab Laurentibus
interfectus est, <aut> ab silva laurea, quod ea ibi excisa et aedifica-
tus vicus, ut inter sacram viam et macellum editum corneta, quae
abscisae loco reliquerunt nomen, ut esculetum ab esculo dictum et 5
fagutal a fago, unde etiam Iovis fagutalis, quod ibi sacellum. armi- 153.1
lustrium ab ambitu lustri: locus idem * * * circus Mecinus dictus, quod
circum spectaculis aedificatus ubi ludi fiunt, et quod ibi circum metas
fertur pompa et equi currunt. itaque dictum in Cornicula
militis adventu, quem circumeunt ludentes: 'quid cessamus 5
ludos facere? circus noster ecce adest'. in circo primum unde mit-
tuntur equi, nunc dicuntur carceres, Naevius oppidum appellat. carceres
dicti, quod coercuntur equi, ne inde exeant antequam magistratus
signum misit. quod a<d> muri speciem pinnis turribusque carceres
olim fuerunt, scripsit poeta: 'dictator ubi currum 10
insidit, pervehitur usque ad oppidum'. intumus circus ad Murciae 154.1
vocatur, ut Procilius aiebat, ab urceis, quod is locus esset
inter figulos; alii dicunt a murteto declinatum, quod
ibi id fuerit; cuius vestigium manet, quod ibi est sacellum etiam nunc
Murteae Veneris. item simili de causa circus Flaminius dicitur, qui 5
circum aedificatus est Flaminium campum, et quod ibi quoque ludis
Tauriis equi circum metas currunt. comitium ab eo quod coibant eo 155.1
comitiis curiatis et litium causa[e]. curiae duorum generum: nam et
ubi curarent sacerdotes res divinas, ut curiae veteres, et ubi senatus
humanas, ut curia Hostilia, quod primus aedificavit Hostilius rex.
ante hanc rostra; cuius id vocabulum, ex hostibus capta fixa sunt 5
rostra; sub dextra huius a comitio locus substructus, ubi nationum
subsisterent legati qui ad senatum essent missi; is graecostasis ap-
pellatus a parte, ut multa. senaculum supra graecostasim, ubi aedis 156.1
Concordiae et basilica Opimia; senaculum vocatum, ubi senatus aut
ubi seniores consisterent, dictum ut γερουσία apud Graecos. lautolae
ab lavando, quod ibi ad Ianum geminum aquae caldae fuerunt. ab his
palus fuit in minore Velabro, a quo, quod ibi vehebantur lintribus, 5
velabrum, ut illud maius de quo supra dictum est. Aequi- 157.1
melium, quod a<e>quata Meli domus publice, quod regnum occupare
voluit is. locus ad busta Gallica, quod Roma recuperata Gallorum
ossa qui possederunt urbem ibi coacervata ac consepta. locus qui vo-
catur doliola ad cluacam maxumam, ubi non licet despuere, a doliolis 5
sub terra. eorum duae traditae historiae, quod alii inesse aiunt ossa
cadaverum, alii Numae Pompilii religiosa quaedam post mortem eius
infossa. argiletum sunt qui scripserunt ab †Argola
seu quod is huc venerit ibique sit sepultus, alii ab argilla, quod ibi
id genus terrae sit. clivos Public<i>us ab aedilibus plebei Publicis 158.1
qui eum publice aedificarunt. simili de causa Pullius et Cosconius,
quod ab his viocuris dicuntur aedificati. clivus proximus a Flora
susus versus Capitolium vetus, quod ibi sacellum Iovis Iunonis Mi-
nervae, et id antiquius quam aedis quae in Capitolio facta. Esquiliis 159.1
vicus Africus, quod ibi obsides ex Africa bello Punico dicuntur custo-
diti. vicus Ciprius a cipro, quod ibi Sabini cives additi consederunt,
qui a bono omine id appellarunt: nam ciprum sabine bonum. prope
hunc vicus sceleratus, dictus a Tullia Tarquini Superbi uxore, quod 5
ibi cum iaceret pater occisus, supra eum carpentum mulio ut in-
igeret iussit.