de animalibus in locis terrestribus quae sunt hominum pro- 5.80.1
pria primum, deinde de pecore, tertio de feris scribam. incipiam ab
honore publico. consul nominatus qui consuleret populum et senatum,
nisi illinc potius unde Accius ait in Bruto: 'qui recte con-
sulat, consul ciat.' pr<a>etor dictus qui praeiret iure et exercitu; a 5
quo id Lucilius: 'ergo praetorum est ante et pr<a>eire.'
censor ad cuius censionem, id est arbitrium, censeretur populus. aedilis 81.1
qui aedis sacras et privatas procuraret. quaestores a qu<a>erendo, qui
conquirerent publicas pecunias et maleficia, quae triumviri capitales
nunc conquirunt; ab his postea qui quaestionum iudicia exercent
quaes<i>tores dicti. tribuni militum, quod terni tribus tribubus Ram- 5
nium, Lucerum, Titium olim ad exercitum mittebantur. tribuni plebei,
quod ex tribunis militum primum tribuni plebei facti, qui plebem de-
fenderent, in secessione Crustumerina. dictator, quod a consule dice- 82.1
batur, cui dicto audientes omnes essent. magister equitum, quod
summa potestas huius in equites et accensos, ut est summa populi
dictator, a quo is quoque magister populi appellatus. reliqui, quod
minores quam hi magistri, dicti magistratus, ut ab albo albatus. 5
  sacerdotes universi a sacris dicti. pontufices, ut [a] Sc<a>e- 83.1
vola Quintus pontufex maximus dicebat, a posse et
facere, ut po[n]tifices. ego a ponte arbitror: nam ab his sublicius est
factus primum ut restitutus s<a>epe, cum ideo sacra et uls et cis
Tiberim non mediocri ritu fiant. curiones dicti a curiis, qui fiunt ut 84.1
in his sacra faciant. flamines, quod in Latio capite velato erant semper
ac caput cinctum habebant filo, f<i>lamines dicti. horum singuli co-
gnomina habent ab eo deo cui sacra faciunt; sed partim sunt aperta,
partim obscura: aperta ut Martialis, Volcanalis; obscura Dialis et 5
Furinalis, cum Dialis ab Iove sit (Diovis enim), Furi<n>alis a Furrina,
cuius etiam in fastis feriae Furinales sunt. sic flamen Falacer a divo
patre Falacre. Salii ab salitando, quod facere in comitiis in sacris 85.1
quotannis et solent et debent. Luperci, quod Lupercalibus in luper-
cali sacra faciunt. fratres arvales dicti qui sacra publica faciunt prop-
terea ut fruges ferant arva: a ferendo et arvis fratres arvales dicti.
sunt qui a fratria dixerunt. fratria est graecum voca- 5
bulum partis hominum, ut <Ne>apoli etiam nunc. sodales Titii dicti
* * * quas in auguriis certis observare solent. fetiales, quod fidei 86.1
publicae inter populos praeerant: nam per hos fiebat ut iustum con-
ciperetur bellum et †inde desitum, ut f<o>edere fides pacis con-
stitueretur. ex his mittebantur, ante quam conciperetur, qui res re-
peterent, et per hos etiam nunc fit foedus, quod fidus Ennius 5
scribit dictum.