Nares uero exculceratas fouere oportet uapore aquae
|
6.8.1a.1
|
calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase
|
|
oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera
|
|
sunt <a>ut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum
|
|
quolibet horum * * aliquod conteri[t,] eique, dum teritur, in uicem
|
5
|
uinum et oleum murteum adici[t,] donec †mellis crassitudinem fecerit.
|
|
Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum
|
|
habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet
|
|
uix ei malo posse succurri. Nihilo minus tamen haec temptari possunt,
|
1b.1
|
ut caput ad cutem tondeatur adsidueque uehementer perfricetur,
|
|
multa calida aqua perfundatur, multa <dein> ambulatio sit, cibus modi-
|
|
cus, neque acer neque ualentissimus. Tum in narem ipsam mel cum
|
|
exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque
|
5
|
inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu <i>s sucus, donec in ore gu-
|
|
stus eius sentiatur. Sub his enim crustae resoluuntur, quae tum per
|
1c.1
|
sternumenta elidi debent. Puris ulceribus uapor aquae calidae sub-
|
|
iciendus est; <deinde adhibendum> aut Lycium ex uino dilutum, aut
|
|
amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramen-
|
|
tum sutorium, <quod> concand<e>factum, deinde contritum sit; aut in-
|
5
|
terior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur. Cuius
|
1d.1
|
in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta,
|
|
ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; inuoluen-
|
|
dumque lana specillum est, et in eo medicamento tinguendum, eoque
|
|
ulcera inplenda sunt. Rursusque lin<a>mentum inuolutum et oblongum
|
5
|
eodem medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab
|
|
inferiore parte leniter deligandum. Idque per hiemem et uer <b>is
|
|
die, per aestatem <et> autumnum ter die fieri debet.
|
|