Nares uero exculceratas fouere oportet uapore aquae 6.8.1a.1
calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase
oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera
sunt <a>ut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum
quolibet horum * * aliquod conteri[t,] eique, dum teritur, in uicem 5
uinum et oleum murteum adici[t,] donec †mellis crassitudinem fecerit.
Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum
habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet
uix ei malo posse succurri. Nihilo minus tamen haec temptari possunt, 1b.1
ut caput ad cutem tondeatur adsidueque uehementer perfricetur,
multa calida aqua perfundatur, multa <dein> ambulatio sit, cibus modi-
cus, neque acer neque ualentissimus. Tum in narem ipsam mel cum
exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque 5
inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu <i>s sucus, donec in ore gu-
stus eius sentiatur. Sub his enim crustae resoluuntur, quae tum per 1c.1
sternumenta elidi debent. Puris ulceribus uapor aquae calidae sub-
iciendus est; <deinde adhibendum> aut Lycium ex uino dilutum, aut
amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramen-
tum sutorium, <quod> concand<e>factum, deinde contritum sit; aut in- 5
terior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur. Cuius 1d.1
in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta,
ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; inuoluen-
dumque lana specillum est, et in eo medicamento tinguendum, eoque
ulcera inplenda sunt. Rursusque lin<a>mentum inuolutum et oblongum 5
eodem medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab
inferiore parte leniter deligandum. Idque per hiemem et uer <b>is
die, per aestatem <et> autumnum ter die fieri debet.