Postea in theatris tantum umbram fecere, quod 19.23.1
primus omnium invenit Q. Catulus, cum Capitolium dedi-
caret. carbasina deinde vela primus in theatro duxisse
traditur Lentulus Spinther Apollinaribus ludis. mox Caesar
dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram 5
ab domo sua et clivum usque in Capitolium, quod muner<e>
ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt. deinde et sine 24.1
ludis Marcellus Octavia Augusti sorore genitus in aedili-
tate sua, avunculi XI consulatu, a kal. Aug. velis forum
inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent, quantum
mutati <a> moribus Catonis censorii, qui sternendum quoque 5
forum muricibus censuerat! vela nuper et colore caeli,
stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatris principis
Neronis. rubent in cavis aedium et muscum a<b> sole de-
fendunt. cetero mansit candori pertinax gratia. honor 25.1
e<i> iam et Troiano bello. cur enim non et proeliis intersit
ut naufragiis? thoracibus lineis paucos tamen pugnasse
testis est Homerus. hinc fuisse et navium armamenta
apud eundem interpretantur eruditiores, quoniam, cum 5
σπαρτὰ dixit, significaverit sata.