Haec erat antiqua medicina, quae tota migrabat 25.16.1
in Graeciae linguas. sed quare non plures noscantur, causa
est quod eas agrestes litterarumque ignari experiuntur,
ut qui soli inter illas vivant; praeterea securitas quae-
rendi obvia medicorum turba. multis etiam inventis de- 5
sunt nomina, sicut illi, quam retulimus in frugum cura
scimusque defossam in angulis segetis praestare, ne qua
ales intret. turpissima causa raritatis quod etiam qui
sciunt demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit
quod tradiderint aliis. accedit ratio inventionis anceps, 10
quippe etiam in repertis alias invenit casus, alias, ut vere
dixerim, deus. insanabile ad hosce annos fuit rabidi canis 17.1
morsus, pavorem aquae potusque omnis adferens odium.
nuper cuiusdam militantis in praetorio mater vidit in
quiete, ut radicem silvestris rosae, quam cynorrhodon vo-
cant, blanditam sibi aspectu pridie in frutecto, mitteret 5
filio bibendam. in La<e>etania res gerebatur, Hispaniae pro-
xima parte, casuque accidit, ut milite a morsu canis in-
cipiente expavescere aquas superveniret epistula orantis,
ut pareret religioni, servatusque est ex insperato et postea
quisquis auxilium simile temptavit. alias apud auctores 18.1
cynorrhodi una medicina erat spongiolae, quae in mediis
spinis eius nascitur, cinere cum melle alopecias capitis
expleri. in eadem provincia cognovi in agro hospitis
nuper ibi repertum dracunculum appellatum caulem polli- 5
cari crassitudine, versicoloribus viperarum maculis, quem
ferebant contra omnium morsus esse remedi<o>, alium quam
quos in priore volumine eiusdem nominis diximus. es<t>
huic alia figura, aliud miraculum exerenti se terra ad primas 19.1
serpentium vernationes bipedali fere altitudine rursusque
cum isdem in terram condenti, nec omnino occultato eo ap-
paret serpens, vel hoc per se satis officioso naturae munere,
si tantum praemoneret tempusque formidinis demonstraret. 5