Genera complura: Trogodytica silvestrium prima,
|
12.69.1
|
sequens Min<a>ea, in qua et Atramitica est et Gebbanitica et
|
|
Ausaritis Gebbanitarum regno, tertia Dianitis, quarta colla-
|
|
ticia, quinta Sambracena a civitate regni Sabaeorum mari
|
|
proxima, sexta quam Dus<a>ritim vocant. est et candida uno
|
5
|
tantum loco, quae in Mesalum oppidum confertur. probatur
|
|
Trogodytica pinguedin<e> et quod aspectu aridior est sordida-
|
|
que ac barbara, sed acrior ceteris. Sambracena praedict<a>
|
|
ante alias hilaris, sed viribus tenuis. in plenum autem pro-
|
70.1
|
batio est minutis glaebis nec rotundis, in concretu albicantis
|
|
suci et tabescentis utque fracta candidos ungues habeat,
|
|
gustu leniter amara. secunda bonitas intus variae; pessima
|
|
qu<a>e intus nigra, peior, si etiam foris. pretia ex occasione
|
5
|
ementium varia: stactae a 𐆖 III ad 𐆖 L, sativae summum
|
|
𐆖 XI, Erythraeae XVI—hanc volunt Arabicam intellegi—,
|
|
Trogodyticae nucleo XVI S, ei vero quam odorariam
|
|
vocant XII. adulteratur lentisci glaebis et cummi, item cu-
|
71.1
|
cumeris suco amaritudinis causa, sicut ponderis spuma ar-
|
|
genti. reliqua vitia deprehenduntur sapore. cummis dente
|
|
lentescens. fallacissime autem adulteratur Indica murra,
|
|
quae ibi de quadam spina colligitur. hoc solum peius In-
|
5
|
dia adfert, facili distinctione: tanto deterior est.
|
|