| Tum Brutus: etsi satis, inquit, mihi videbar habere co- | 147.1 |
| gnitum Scaevolam ex iis rebus, quas audiebam saepe ex | |
| C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae | |
| nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non | |
| erat; itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tam- | 5 |
| que excellens ingenium fuisse in nostra re publica. | |
| Hic ego: noli, inquam, Brute, existimare his duobus | 148.1 |
| quicquam fuisse in nostra civitate praestantius. nam ut | |
| paulo ante dixi consultorum alterum disertissimum, diser- | |
| torum alterum consultissimum fuisse, sic in reliquis rebus | |
| ita dissimiles erant inter sese, statuere ut tamen non | 5 |
| posses utrius te malles similiorem. Crassus erat elegantium | |
| parcissimus, Scaevola parcorum elegantissimus; Crassus | |
| in summa comitate habebat etiam severitatis satis, Scae- | |
| volae multa in severitate non deerat tamen comitas. licet | 149.1 |
| omnia hoc modo; sed vereor ne fingi videantur haec, ut | |
| dicantur a me quodam modo; res se tamen sic habet. | |
| cum omnis virtus sit, ut vestra, Brute, vetus Academia | |
| dixit, mediocritas, uterque horum medium quiddam vole- | 5 |
| bat sequi; sed ita cadebat, ut alter ex alterius laude par- | |
| tem, uterque autem suam totam haberet. | |
| Tum Brutus: cum ex tua oratione mihi videor, inquit, | 150.1 |
| bene Crassum et Scaevolam cognovisse, tum de te et de | |
| Ser. Sulpicio cogitans esse quandam vobis cum illis simi- | |
| litudinem iudico. | |
| Quonam, inquam, istuc modo? | 5 |
| Quia mihi et tu videris, inquit, tantum iuris civilis scire | |
| voluisse quantum satis esset oratori et Servius eloquentiae | |
| tantum adsumpsisse, ut ius civile facile possit tueri; aetates- | |
| que vostrae ut illorum nihil aut non fere multum differunt. | |
| 10 |