| Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo | 1.110.7 |
| modo; virtus autem actuosa; et deus vester nihil agens; | |
| expers virtutis igitur; ita ne beatus quidem. Quae ergo | 111.1 |
| vita? "Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum | |
| interventu". Quorum tandem bonorum? voluptatum | |
| credo, nempe ad corpus pertinentium; nullam enim no- | |
| vistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus | 5 |
| animi voluptatem. non arbitror te velle similem esse | |
| Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epi- | |
| curi vocum, quibus ille testatur se <ne> intellegere qui- | |
| dem ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et | |
| obscenis voluptatibus; quas quidem non erubescens | 10 |
| persequitur omnis nominatim. quem cibum igitur aut | 112.1 |
| quas potiones aut quas vocum aut florum varietates | |
| aut quos tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos | |
| perfundas voluptatibus? ac poetae quidem nectar am- | |
| brosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Gany- | 5 |
| medem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid | |
| facies? neque enim unde habeat ista deus tuus video | |
| nec quo modo utatur. locupletior igitur hominum na- | |
| tura ad beate vivendum est quam deorum, quod pluri- | |
| bus generibus fruitur voluptatum. At has levioris du- | 113.1 |
| cis voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc | |
| verbum est) adhibetur sensibus. quo usque ludis? nam | |
| etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicu- | |
| reos mollis et delicatas voluptates. summa enim me- | 5 |
| moria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias is ipsis | |
| verbis quibus erant scriptae. Metrodori vero, qui est | |
| Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recita- | |
| bat; accusat enim Timocratem fratrem suum Metro- | |
| dorus, quod dubitet omnia quae ad beatam vitam per- | 10 |
| tineant ventre metiri, neque id semel dicit sed saepius. | |
| adnuere te video, nota enim tibi sunt; proferrem libros | |
| si negares. Neque nunc reprehendo quod ad volupta- | |
| tem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo | |
| deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio | 15 |
| ne beatos quidem. "At dolore vacant." Satin est id ad | 114.1 |
| illam abundantem bonis vitam beatissimam? "Cogitat" | |
| inquiunt "adsidue beatum esse se; habet enim nihil | |
| aliud quod agitet in mente". Conprehende igitur animo | |
| et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeter- | 5 |
| nitate nisi "mihi pulchre est" et "ego beatus sum" cogi- | |
| tantem. Nec tamen video quo modo non vereatur iste | |
| deus beatus ne intereat, cum sine ulla intermissione | |
| pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna, | |
| cumque ex ipso imagines semper afluant. Ita nec | 10 |
| beatus est vester deus nec aeternus. |