| Si nihil aliud quaereremus nisi ut deos pie coleremus | 1.45.10 |
| et ut superstitione liberaremur, satis erat dictum; nam | |
| et praestans deorum natura hominum pietate colere- | |
| tur, cum et aeterna esset et beatissima (habet enim | |
| venerationem iustam quicquid excellit), et metus om- | |
| nis a vi atque ira deorum pulsus esset; intellegitur | 15 |
| enim a beata inmortalique natura et iram et gratiam | |
| segregari; quibus remotis nullos a superis inpendere | |
| metus. sed ad hanc confirmandam opinionem anqui- | |
| rit animus et formam et vitam et actionem mentis at- | |
| que agitationem in deo. | 20 |
| Ac de forma quidem partim natura nos admonet | 46.1 |
| partim ratio docet. Nam a natura habemus omnes om- | |
| nium gentium speciem nullam aliam nisi humanam | |
| deorum; quae enim forma alia occurrit umquam aut | |
| vigilanti cuiquam aut dormienti? Sed ne omnia revo- | 5 |
| centur ad primas notiones, ratio hoc idem ipsa decla- | |
| rat. nam cum praestantissumam naturam, vel quia | 47.1 |
| beata est vel quia sempiterna, convenire videatur ean- | |
| dem esse pulcherrimam, quae conpositio membrorum, | |
| quae conformatio liniamentorum, quae figura, quae spe- | |
| cies humana potest esse pulchrior? Vos quidem Lu- | 5 |
| cili soletis (nam Cotta meus modo hoc modo illud), | |
| cum artificium effingitis fabricamque divinam, quam | |
| sint omnia in hominis figura non modo ad usum verum | |
| etiam ad venustatem apta describere; quod si omnium | 48.1 |
| animantium formam vincit hominis figura, deus autem | |
| animans est, ea figura profecto est quae pulcherrimast | |
| omnium. quoniamque deos beatissimos esse constat, | |
| beatus autem esse sine virtute nemo potest nec virtus | 5 |
| sine ratione constare nec ratio usquam inesse nisi in | |
| hominis figura, hominis esse specie deos confitendum | |
| est. Nec tamen ea species corpus est sed quasi corpus, | 49.1 |
| nec habet sanguinem sed quasi sanguinem. Haec quam- | |
| quam et inventa sunt acutius et dicta subtilius ab Epi- | |
| curo quam ut quivis ea possit agnoscere, tamen fretus | |
| intellegentia vestra dissero brevius quam causa desi- | 5 |
| derat. Epicurus autem, qui res occultas et penitus ab- | |
| ditas non modo videat animo sed etiam sic tractet ut | |
| manu, docet eam esse vim et naturam deorum, ut pri- | |
| mum non sensu sed mente cernatur, nec soliditate qua- | |
| dam nec ad numerum, ut ea quae ille propter firmi- | 10 |
| tatem στερέμνια appellat, sed imaginibus similitudine | |
| et transitione perceptis, cum infinita simillumarum | |
| imaginum species ex innumerabilibus individuis existat | |
| et ad deos adfluat, cum maximis voluptatibus in eas | |
| imagines mentem intentam infixamque nostram intel- | 15 |
| legentiam capere quae sit et beata natura et aeterna. | |
| Summa vero vis infinitatis et magna ac diligenti con- | 50.1 |
| templatione dignissima est. in qua intellegi necesse est | |
| eam esse naturam ut omnia omnibus paribus paria re- | |
| spondeant; hanc ἰσονομίαν appellat Epicurus id est ae- | |
| quabilem tributionem. ex hac igitur illud efficitur, si | 5 |
| mortalium tanta multitudo sit, esse inmortalium non | |
| minorem, et si quae interimant innumerabilia sint, | |
| etiam ea quae conservent infinita esse debere. | |