| Sed elatus studio vereor ne longior fuerim. erat au- | 1.56.6 |
| tem difficile rem tantam tamque praeclaram inchoa- | |
| tam relinquere; quamquam non tam dicendi ratio mihi | |
| habenda fuit quam audiendi.' | |
| Tum Cotta comiter ut solebat 'Atqui' inquit 'Vellei | 57.1 |
| nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem au- | |
| dire potuisses. mihi enim non tam facile in mentem | |
| venire solet quare verum sit aliquid quam quare fal- | |
| sum; idque cum saepe tum cum te audirem paulo ante | 5 |
| contigit. roges me qualem naturam deorum esse di- | |
| cam: nihil fortasse respondeam; quaeras putemne ta- | |
| lem esse qualis modo a te sit exposita: nihil dicam | |
| mihi videri minus. | |
| Sed ante quam adgrediar ad ea quae a te disputata | 10 |
| sunt de te ipso dicam quid sentiam. Saepe enim de | 58.1 |
| L. Crasso illo familiari tuo videor audisse, cum te to- | |
| gatis omnibus sine dubio anteferret, paucos tecum Epi- | |
| cureos e Graecia compararet, sed, quod ab eo te miri- | |
| fice diligi intellegebam, arbitrabar illum propter beni- | 5 |
| volentiam uberius id dicere. ego autem, etsi vereor | |
| laudare praesentem, iudico tamen de re obscura atque | |
| difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis so- | |
| lum copiose sed verbis etiam ornatius quam solent | |
| vestri. Zenonem, quem Philo noster coryphaeum appel- | 59.1 |
| lare Epicureorum solebat, cum Athenis essem audie- | |
| bam frequenter, et quidem ipso auctore Philone, credo | |
| ut facilius iudicarem quam illa bene refellerentur, cum | |
| a principe Epicureorum accepissem quem ad modum | 5 |
| dicerentur. non igitur ille ut plerique, sed isto modo | |
| ut tu, distincte graviter ornate. Sed quod in illo mihi | |
| usu saepe venit, idem modo cum te audirem accidebat, | |
| ut moleste ferrem tantum ingenium (bona venia me | |
| audies) in tam leves ne dicam in tam ineptas senten- | 10 |
| tias incidisse. Nec ego nunc ipse aliquid adferam me- | 60.1 |
| lius. ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus sed | |
| maxime in physicis quid non sit citius quam quid sit | |
| dixerim. roges me quid aut quale sit deus: auctore | |
| utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem ty- | 5 |
| rannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit; | |
| cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit; | |
| cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque | |
| Hiero requireret cur ita faceret, "quia quanto diutius | |
| considero" inquit "tanto mihi spes videtur obscurior". | 10 |
| Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suavis | |
| verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), | |
| quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia, | |
| dubitantem quid eorum esset verissimum desperasse | |
| omnem veritatem. Epicurus vero tuus (nam cum illo | 61.1 |
| malo disserere quam tecum) quid dicit quod non modo | |
| philosophia dignum esset sed mediocri prudentia? |