| Concedo esse deos; doce me igitur unde sint ubi sint | 1.65.1 |
| quales sint corpore animo vita; haec enim scire desi- | |
| dero. Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia; | |
| hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis at- | |
| que efficis. Quae primum nullae sunt. nihil est enim | 5 |
| * * quod vacet corpore, corporibus autem omnis obside- | |
| tur locus; ita nullum inane, nihil esse individuum potest. | |
| Haec ego nunc physicorum oracla fundo, vera an falsa | 66.1 |
| nescio, sed veri [simile] tamen similiora quam vestra. | |
| ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi, | |
| esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda | |
| alia, partim autem angulata et hamata, curvata quae- | 5 |
| dam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum at- | |
| que terram nulla cogente natura sed concursu quodam | |
| fortuito—hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc | |
| aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae | |
| statu quam de ista auctoritate deiecerit; ante enim iudi- | 10 |
| casti Epicureum te esse oportere quam ista cognovisti: | |
| ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut | |
| susceptae philosophiae nomen amittere. quid enim | 67.1 |
| mereas, ut Epicureus esse desinas? "Nihil equidem" | |
| inquis "ut rationem vitae beatae veritatemque deseram". | |
| Ista igitur est veritas? nam de vita beata nihil repugno, | |
| quam tu ne in deo quidem esse censes nisi plane otio | 5 |
| langueat. sed ubi est veritas? in mundis credo in- | |
| numerabilibus omnibus minimis temporum punctis ali- | |
| is nascentibus aliis cadentibus; an in individuis cor- | |
| pusculis tam praeclara opera nulla moderante natura | |
| nulla ratione fingentibus? Sed oblitus liberalitatis meae, | 10 |
| qua tecum paulo ante uti coeperam, plura complector. | |
| Concedam igitur ex individuis constare omnia; quid ad | |
| rem? deorum enim natura quaeritur. sint sane ex ato- | 68.1 |
| mis; non igitur aeterni. †quia enim ex atomis, id na- | |
| tum aliquandost; si natum, nulli dei ante quam nati; et | |
| si ortus est deorum, interitus sit necesse est, ut tu | |
| paulo ante de Platonis mundo disputabas. ubi igitur | 5 |
| illud vestrum beatum et aeternum, quibus duobus ver- | |
| bis significatis deum? Quod cum efficere vultis, in du- | |
| meta conrepitis. ita enim dicebas, non corpus esse | |
| in deo sed quasi corpus, nec sanguinem sed tamquam | |
| sanguinem. | 10 |