| Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores pla- | 1.5.6 |
| care et invidos vituperatores confutare possumus, ut | |
| alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gau- | |
| deant; nam qui admonent amice docendi sunt, qui | |
| inimice insectantur repellendi. Multum autem fluxisse | 6.1 |
| video de libris nostris, quos compluris brevi tempore | |
| edidimus, variumque sermonem partim admirantium | |
| unde hoc philosophandi nobis subito studium extitis- | |
| set, partim quid quaque de re certi haberemus scire | 5 |
| cupientium; multis etiam sensi mirabile videri eam | |
| nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae | |
| lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offun- | |
| deret, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae | |
| patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum. Nos | 10 |
| autem nec subito coepimus philosophari nec medio- | |
| crem a primo tempore aetatis in eo studio operam | |
| curamque consumpsimus, et cum minime videbamur | |
| tum maxime philosophabamur; quod et orationes de- | |
| clarant refertae philosophorum sententiis et doctissi- | 15 |
| morum hominum familiaritates, quibus semper domus | |
| nostra floruit, et principes illi Diodotus Philo An- | |
| tiochus Posidonius, a quibus instituti sumus. et si om- | 7.1 |
| nia philosophiae praecepta referuntur ad vitam, ar- | |
| bitramur nos et publicis et privatis in rebus ea prae- | |
| stitisse quae ratio et doctrina praescripserit. Sin autem | |
| quis requirit quae causa nos inpulerit ut haec tam | 5 |
| sero litteris mandaremus, nihil est quod expedire tam | |
| facile possimus. Nam cum otio langueremus et is | |
| esset rei publicae status ut eam unius consilio atque | |
| cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publi- | |
| cae causa philosophiam nostris hominibus explican- | 10 |
| dam putavi, magni existimans interesse ad decus et | |
| ad laudem civitatis res tam gravis tamque praeclaras | |
| Latinis etiam litteris contineri. eoque me minus in- | 8.1 |
| stituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum | |
| non modo discendi sed etiam scribendi studia com- | |
| moverim. complures enim Graecis institutionibus eru- | |
| diti ea quae didicerant cum civibus suis communicare | 5 |
| non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent La- | |
| tine dici posse diffiderent; quo in genere tantum pro- | |
| fecisse videmur, ut a Graecis ne verborum quidem | |
| copia vinceremur. Hortata etiam est ut me ad haec | 9.1 |
| conferrem animi aegritudo fortunae magna et gravi | |
| commota iniuria; cuius si maiorem aliquam levationem | |
| reperire potuissem, non ad hanc potissimum confu- | |
| gissem. ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui | 5 |
| quam si me non modo ad legendos libros sed etiam | |
| ad totam philosophiam pertractandam dedissem. om- | |
| nes autem eius partes atque omnia membra tum fa- | |
| cillume noscuntur, cum totae quaestiones scribendo | |
| explicantur; est enim admirabilis quaedam continuatio | 10 |
| seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se | |
| aptae conligataeque videantur. Qui autem requirunt | 10.1 |
| quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt | |
| quam necesse est; non enim tam auctoritatis in dispu- | |
| tando quam rationis momenta quaerenda sunt. quin | |
| etiam obest plerumque iis qui discere volunt auctori- | 5 |
| tas eorum qui se docere profitentur; desinunt enim | |
| suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo | |
| quem probant iudicatum vident. nec vero probare so- | |
| leo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt, | |
| si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaere- | 10 |
| retur quare ita esset, respondere solitos 'ipse dixit'; | |
| ipse autem erat Pythagoras: tantum opinio praeiu- | |
| dicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas. | |
| Qui autem admirantur nos hanc potissimum discipli- | 11.1 |
| nam secutos, his quattuor Academicis libris satis re- | |
| sponsum videtur. Nec vero desertarum relictarumque | |
| rerum patrocinium suscepimus; non enim hominum in- | |
| teritu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris | 5 |
| fortasse desiderant. ut haec in philosophia ratio contra | |
| omnia disserendi nullamque rem aperte iudicandi pro- | |
| fecta a Socrate repetita ab Arcesila confirmata a Car- | |
| neade usque ad nostram viguit aetatem; quam nunc | |
| prope modum orbam esse in ipsa Graecia intellego. | 10 |
| quod non Academiae vitio sed tarditate hominum ar- | |
| bitror contigisse. nam si singulas disciplinas percipere | |
| magnum est, quanto maius omnis; quod facere is ne- | |
| cesse est quibus propositum est veri reperiendi causa | |
| et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere. | 15 |
| cuius rei tantae tamque difficilis facultatem consecu- | 12.1 |
| tum esse me non profiteor, secutum esse prae me fero. | |
| Nec tamen fieri potest ut qui hac ratione philosophen- | |
| tur hi nihil habeant quod sequantur. dictum est om- | |
| nino de hac re alio loco diligentius, sed quia nimis | 5 |
| indociles quidam tardique sunt admonendi videntur | |
| saepius. non enim sumus i quibus nihil verum esse | |
| videatur, sed i qui omnibus veris falsa quaedam ad- | |
| iuncta esse dicamus tanta similitudine ut in is nulla | |
| insit certa iudicandi et adsentiendi nota. ex quo exsistit | 10 |
| et illud, multa esse probabilia, quae quamquam non | |
| perciperentur, tamen, quia visum quendam haberent | |
| insignem et inlustrem, his sapientis vita regeretur. |