| Ista enim a vobis quasi dictata redduntur, quae Epi- | 1.72.1 |
| curus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriare- | |
| tur, ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nul- | |
| lum. quod et non praedicanti tamen facile equidem | |
| crederem, sicut mali aedificii domino glorianti se archi- | 5 |
| tectum non habuisse; nihil enim olet ex Academia, nihil | |
| [ne] ex Lycio, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis. | |
| Xenocraten audire potuit (quem virum, dii inmorta- | |
| les), et sunt qui putent audisse; ipse non vult: credo, | |
| plus nemini. Pamphilum quendam Platonis auditorem | 10 |
| ait a se Sami auditum (ibi enim adulescens habitabat | |
| cum patre et fratribus, quod in eam pater eius Neocles | |
| agripeta venerat, sed cum agellus eum non satis aleret | |
| ut opinor, ludi magister fuit); sed hunc Platonicum mi- | 73.1 |
| rifice contemnit Epicurus: ita metuit ne quid umquam | |
| didicisse videatur. In Nausiphane Democriteo tenetur; | |
| quem cum a se non neget auditum vexat tamen omni- | |
| bus contumeliis. atqui si haec Democritea non audisset, | 5 |
| quid audierat, quid est in physicis Epicuri non a Demo- | |
| crito? nam etsi quaedam commutavit, ut quod paulo | |
| ante de inclinatione atomorum dixi, tamen pleraque | |
| dicit eadem, atomos inane, imagines infinitatem loco- | |
| rum innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus | 10 |
| interitus, omnia fere quibus naturae ratio continetur. | |
| Nunc istuc quasi corpus et quasi sanguinem quid | |
| intellegis? ego enim te scire ista melius quam me non | 74.1 |
| fateor solum sed etiam facile patior; cum quidem semel | |
| dicta sunt, quid est quod Velleius intellegere possit | |
| Cotta non possit? itaque corpus quid sit sanguis quid | |
| sit intellego, quasi corpus et quasi sanguis quid sit | 5 |
| nullo prorsus modo intellego. neque tu me celas ut | |
| Pythagoras solebat alienos, nec consulto dicis occulte | |
| tamquam Heraclitus, sed, quod inter nos liceat, ne tu | |
| quidem intellegis. Illud video pugnare te, species ut | 75.1 |
| quaedam sit deorum, quae nihil concreti habeat nihil | |
| solidi nihil expressi nihil eminentis, sitque pura levis | |
| perlucida. dicemus igitur idem quod in Venere Coa: | |
| corpus illud non est sed simile corporis, nec ille fusus | 5 |
| et candore mixtus rubor sanguis est sed quaedam san- | |
| guinis similitudo; sic in Epicureo deo non rem sed | |
| similitudines esse rerum. |