| Nam ista quae vos dicitis sunt tota commen- | 1.94.6 |
| ticia, vix digna lucubratione anicularum. non enim | |
| sentitis quam multa vobis suscipienda sint si inpe- | |
| traritis ut concedamus eandem hominum esse et deo- | |
| rum figuram. omnis cultus et curatio corporis erit | 10 |
| eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingres- | |
| sus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad | |
| extremum etiam sermo et oratio. nam quod et maris | 95.1 |
| deos et feminas esse dicitis, quid sequatur videtis. | |
| equidem mirari satis non possum unde ad istas opini- | |
| ones vester ille princeps venerit. | |
| Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus | 5 |
| ut beatus inmortalisque sit. quid autem obstat quo mi- | |
| nus sit beatus si non sit bipes, aut ista sive beatitas sive | |
| beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu | |
| mollienda nobis verba sunt)—verum ea quaecumque | |
| est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in | 10 |
| aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis | |
| vacuam cadere non potest? nihil aliud dicis nisi "Num- | 96.1 |
| quam vidi solem aut mundum beatum". Quid mundum | |
| praeter hunc umquamne vidisti? negabis. cur igitur | |
| non sescenta milia esse mundorum sed innumerabilia | |
| ausus es dicere? "Ratio docuit." Ergo hoc te ratio non | 5 |
| docebit, cum praestantissima natura quaeratur eaque | |
| beata et aeterna, quae sola divina naturast, ut inmor- | |
| talitate vincamur ab ea natura sic animi praestantia | |
| vinci, atque ut animi item corporis? cur igitur, cum | |
| ceteris rebus inferiores simus, forma pares sumus; ad | 10 |
| similitudinem enim deorum propius accedebat humana | |
| virtus quam figura. An quicquam tam puerile dici | 97.1 |
| potest (ut eundem locum diutius urgeam) quam si ea | |
| genera beluarum, quae in rubro mari Indiave gignantur, | |
| nulla esse dicamus? atqui ne curiosissimi quidem | |
| homines exquirendo audire tam multa possunt quam | 5 |
| sunt multa quae terra mari paludibus fluminibus | |
| existunt; quae negemus esse, quia numquam vidimus? | |