| Praedictiones vero et praesensiones rerum futurarum | 2.7.1 |
| quid aliud declarant nisi hominibus ea quae sint ostendi | |
| monstrari portendi praedici, ex quo illa ostenta mons- | |
| tra portenta prodigia dicuntur. Quod si ea ficta cre- | |
| dimus licentia fabularum, Mopsum Tiresiam Amphia- | 5 |
| raum Calchantem Helenum (quos tamen augures ne | |
| ipsae quidem fabulae adscivissent, si res omnino re- | |
| pudiarent), ne domesticis quidem exemplis docti numen | |
| deorum conprobabimus? Nihil nos P. Clodi bello Pu- | |
| nico primo temeritas movebit, qui etiam per iocum | 10 |
| deos inridens, cum cavea liberati pulli non pascerentur, | |
| mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse | |
| nollent? qui risus classe devicta multas ipsi lacrimas, | |
| magnam populo Romano cladem attulit. quid collega | |
| eius <L.> Iunius eodem bello nonne tempestate classem | 15 |
| amisit, cum auspiciis non paruisset? itaque Clodius | |
| a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse con- | |
| scivit. C. Flaminium Coelius religione neglecta cecidisse | 8.1 |
| apud Transumenum scribit cum magno rei publicae | |
| vulnere. quorum exitio intellegi potest eorum imperiis | |
| rem publicam amplificatam qui religionibus paruis- | |
| sent. et si conferre volumus nostra cum externis, ce- | 5 |
| teris rebus aut pares aut etiam inferiores reperiemur, | |
| religione id est cultu deorum multo superiores. An | 9.1 |
| Atti Navi lituus ille, quo ad investigandum suem re- | |
| giones vineae terminavit, contemnendus est? crede- | |
| rem, nisi eius augurio rex Hostilius maxima bella ges- | |
| sisset. Sed neglegentia nobilitatis augurii disciplina | 5 |
| omissa veritas auspiciorum spreta est, species tantum | |
| retenta; itaque maximae rei publicae partes, in is bella | |
| quibus rei publicae salus continetur, nullis auspiciis | |
| administrantur, nulla peremnia servantur, nulla ex acu- | |
| minibus, nulli viri vocantur ex quo in procinctu testa- | 10 |
| menta perierunt; tum enim bella gerere nostri duces | |
| incipiunt, cum auspicia posuerunt. at vero apud ma- | 10.1 |
| iores tanta religionis vis fuit, ut quidam imperatores | |
| etiam se ipsos dis inmortalibus capite velato verbis | |
| certis pro re publica devoverent. Multa ex Sibyllinis | |
| vaticinationibus, multa ex haruspicum responsis com- | 5 |
| memorare possum quibus ea confirmentur quae dubia | |
| nemini debent esse. Atqui et nostrorum augurum et | |
| Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Fi- | |
| gulo consulibus res ipsa probavit. quos cum Ti. Grac- | |
| chus consul iterum crearet, primus rogator, ut eos rettu- | 10 |
| lit, ibidem est repente mortuus. Gracchus cum comitia | |
| nihilo minus peregisset remque illam in religionem po- | |
| pulo venisse sentiret, ad senatum rettulit. senatus quos | |
| ad soleret referendum censuit. haruspices introducti | |
| responderunt non fuisse iustum comitiorum rogatorem. | 15 |
| tum Gracchus, ut e patre audiebam, incensus ira: "itane | 11.1 |
| vero, ego non iustus, qui et consul rogavi et augur et | |
| auspicato? an vos Tusci ac barbari auspiciorum populi | |
| Romani ius tenetis et interpretes esse comitiorum po- | |
| testis?" itaque tum illos exire iussit. post autem e pro- | 5 |
| vincia litteras ad collegium misit, se cum legeret libros | |
| recordatum esse vitio sibi tabernaculum captum fuisse | |
| hortos Scipionis, quod, cum pomerium postea intrasset | |
| habendi senatus causa, in redeundo cum idem pome- | |
| rium transiret auspicari esset oblitus; itaque vitio | 10 |
| creatos consules esse. augures rem ad senatum; sena- | |
| tus ut abdicarent consules; abdicaverunt. quae quaeri- | |
| mus exempla maiora: vir sapientissimus atque haud | |
| sciam an omnium praestantissimus peccatum suum, | |
| quod celari posset, confiteri maluit quam haerere in re | 15 |
| publica religionem, consules summum imperium statim | |
| deponere quam id tenere punctum temporis contra re- | |
| ligionem. magna augurum auctoritas; quid haruspicum | 12.1 |
| ars nonne divina? Haec <et> innumerabilia ex eodem | |
| genere qui videat nonne cogatur confiteri deos esse? | |
| quorum enim interpretes sunt, eos ipsos esse certe ne- | |
| cesse est; deorum autem interpretes sunt; deos igitur | 5 |
| esse fateamur. At fortasse non omnia eveniunt quae | |
| praedicta sunt. ne aegri quidem quia non omnes con- | |
| valescunt idcirco ars nulla medicina est. signa osten- | |
| duntur a dis rerum futurarum; in his si qui erraverunt, | |
| non deorum natura sed hominum coniectura peccavit. | 10 |