| Atque hoc loco me intuens 'Utar' inquit 'carminibus | 2.104.6 |
| Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita | |
| me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria | |
| teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla | |
| mutatione aut varietate | 10 |
| "cetera labuntur celeri caelestia motu | |
| cum caeloque simul noctesque diesque feruntur", | |
| quorum contemplatione nullius expleri potest animus | 105.1 |
| naturae constantiam videre cupientis. | |
| "extremusque adeo duplici de cardine vertex | |
| dicitur esse polus." | |
| Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes. | 5 |
| "ex is altera apud Graios Cynosura vocatur, | |
| altera dicitur esse Helice", | |
| cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cerni- | |
| mus, quas | |
| "nostri Septem soliti vocitare Triones"; | 10 |
| paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli ver- | 106.1 |
| ticem lustrat parva Cynosura. | |
| "hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto. | |
| sed prior illa magis stellis distincta refulget | |
| et late prima confestim a nocte videtur. | 5 |
| haec vero parva est, sed nautis usus in hac est; | |
| nam cursu interiore brevi convertitur orbe." | |
| Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus, | |
| "has inter veluti rapido cum gurgite flumen | |
| torvus Draco serpit supter supraque revolvens | 10 |
| sese conficiensque sinus e corpore flexos". | |
| eius cum totius est praeclara species <tum> in primis | 107.1 |
| aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum: | |
| "huic non una modo caput ornans stella relucet, | |
| verum tempora sunt duplici fulgore notata | |
| e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant | 5 |
| atque uno mentum radianti sidere lucet; | |
| opstipum caput, a<t> tereti cervice reflexum | |
| optutum in cauda maioris figere dicas". | |
| et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus, | 108.1 |
| "hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, | |
| ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una". | |
| Id autem caput attingens | |
| "defessa velut maerentis imago | 5 |
| vertitur", | |
| quam quidem Graeci | |
| "Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur". | |
| "hic illa eximio posita est fulgore Corona." | |
| Atque haec quidem a tergo, propter caput autem An- | 10 |
| guitenens, | |
| "quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii". | 109.1 |
| "hic pressu duplici palmarum continet Anguem, | |
| atque eius ipse manet religatus corpore torto; | |
| namque virum medium Serpens sub pectora cingit. | |
| ille tamen nitens graviter vestigia ponit | 5 |
| atque oculos urget pedibus pectusque Nepai." | |
| Septentriones autem sequitur | |
| "Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes, | |
| quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum". | |
| Dein quae sequuntur: "huic" enim Booti | 110.1 |
| "subter praecordia fixa videtur | |
| stella micans radiis, Arcturus nomine claro"; | |
| cuius <pedibus> subiecta fertur | |
| "Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo". | 5 |
| Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descrip- | |
| tionibus divina sollertia appareat: | |
| "et Natos Geminos invisses sub caput Arcti; | |
| subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur | |
| magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam". | 10 |
| Auriga | |
| "sub laeva Geminorum obductus parte feretur. | |
| adversum caput huic Helicae truculenta tuetur. | |
| at Capra laeum umerum clara obtinet." | |
| Tum quae secuntur: | 15 |
| "verum haec est magno atque inlustri praedita signo, | |
| contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem". | |
| Cuius sub pedibus | |
| "corniger est valido conixus corpore Taurus". | |
| eius caput stellis conspersum est frequentibus; | 111.1 |
| "has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt" | |
| a pluendo (ὕειν enim est pluere), nostri imperite Su- | |
| culas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae. | |
| Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis | 5 |
| <post> terga subsequitur; | |
| "namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti". | |
| Hunc antecedit | |
| "obscura specie stellarum Cassiepia." | |
| "Hanc autem inlustri versatur corpore propter | 10 |
| Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis." | |
| "Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti | |
| summum contingit caput alvo, stellaque iungens | |
| una tenet duplices communi lumine formas | |
| aeternum ex astris cupiens conectere nodum." | 15 |
| "exin contortis Aries cum cornibus haeret." | |
| quem propter | |
| "Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante | |
| et magis horriferis aquilonis tangitur auris". | |
| Ad pedes Andromedae Perseus describitur, | 112.1 |
| "quem summa <a> regione aquilonis flamina pulsant". | |
| cuius | |
| "propter laeum genum" | |
| "Vergilias tenui cum luce videbis". | 5 |
| "inde Fides leviter posita et convexa videtur." | |
| inde | |
| "est ales Avis lato sub tegmine caeli". | |
| Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque | |
| deinceps Aquarius. Tum | 10 |
| "gelidum valido de pectore frigus anhelans | |
| corpore semifero magno Capricornus in orbe; | |
| quem cum perpetuo vestivit lumine Titan, | |
| brumali flectens contorquet tempore currum". | |
| Hic autem aspicitur | 113.1 |
| "sese ostendens emergit Scorpios alte | |
| posteriore trahens flexum vi corporis Arcum". | |
| quem | |
| "propter nitens pinnis convolvitur Ales". | 5 |
| "at propter se Aquila ardenti cum corpore portat." | |
| Deinde Delphinus. | |
| "exinde Orion obliquo corpore nitens". | |
| quem subsequens | 114.1 |
| "fervidus ille Canis stellarum luce" | |
| refulget. post Lepus subsequitur | |
| "curriculum numquam defesso corpore sedans | |
| at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo". | 5 |
| "hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces | |
| Fluminis inlustri tangentem corpore ripas." | |
| quem longe "serpentem" et manantem aspicies | |
| "proceraque Vincla videbis, | |
| quae retinent Pisces caudarum a parte locata" | 10 |
| "Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen | |
| Aram, quam flatu permulcet spiritus austri." | |
| Propter quae Centaurus | |
| "cedit Equi partis properans subiungere Chelis. | |
| hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur", | 15 |
| "tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram. | |
| Hic sese infernis e partibus erigit Hydra", | |
| cuius longe corpus est fusum, | |
| "in medioque sinu fulgens Cretera relucet. | |
| extremam nitens plumato corpore Corvus | 20 |
| rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis | |
| Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur". | |
| Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli | 115.1 |
| ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cur- | |
| santibus potuisse effici cuiquam sano videri potest, | |
| aut vero alia quae natura mentis et rationis expers | |
| haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione | 5 |
| eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione | |
| non possunt? |